Haller's Concordance: TURBINE
- in turbine enim conteret me et multiplicabit vulnera mea etiam sine causa Job 9:17
- respondens autem Dominus Iob de turbine dixit Job 38:1
- respondens autem Dominus Iob de turbine ait Job 40:6
- sic persequere eos in tempestate tua et in turbine tuo conturba eos Ps. 83:15
- qui receptus es in turbine ignis in curru equorum igneorum Sir. 48:9
- Helias qui in turbine tectus est et in Heliseo conpletus est spiritus eius in diebus suis non pertimuit principem et potentia nemo vicit illum Sir. 48:13
- et tabernaculum erit in umbraculum diei ab aestu et in securitatem et absconsionem a turbine et a pluvia Isa. 4:6
- quia factus es fortitudo pauperi fortitudo egeno in tribulatione sua spes a turbine umbraculum ab aestu spiritus enim robustorum quasi turbo inpellens parietem Isa. 25:4
- et auditam faciet Dominus gloriam vocis suae et terrorem brachii sui ostendet in comminatione furoris et flamma ignis devorantis adlidet in turbine et in lapide grandinis Isa. 30:30
- idcirco erunt quasi nubes matutina et sicut ros matutinus praeteriens sicut pulvis turbine raptus ex area et sicut fumus de fumario Osee 13:3
- et succendam ignem in muro Rabbae et devorabit aedes eius in ululatu in die belli et in turbine in die commotionis Amos 1:14
- Dominus patiens et magnus fortitudine et mundans non faciet innocentem Dominus in tempestate et turbine viae eius et nebulae pulvis pedum eius Nah. 1:3
- et Dominus Deus super eos videbitur et exibit ut fulgur iaculum eius et Dominus Deus in tuba canet et vadet in turbine austri Zach. 9:14