Haller's Concordance: TURBIS
- qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium fecit nuptias Gen. 29:22
- praebete aures vos qui continetis multitudines et placetis vobis in turbis nationum Wis. 6:3
- ne oblecteris in turbis nec in modicis ad duas est enim commissio illorum Sir. 18:32
- turbis autem insurgentibus et animis ira repletis Lysimachus armatis fere tribus milibus iniquis manibus uti coepit duce quodam Tyranno aetate pariter et dementia provecto 2 Ma. 4:40
- adgressus est autem et civitatem quandam firmam pontibus murisque circumseptam quae a turbis habitabatur gentium promiscuarum cui nomen Caspin 2 Ma. 12:13
- turbis autem inruere domum eius et ianuam disrumpere atque ignem admovere cupientibus cum iam conprehenderetur gladio se petit 2 Ma. 14:41
- tunc dimissis turbis venit in domum et accesserunt ad eum discipuli eius dicentes dissere nobis parabolam zizaniorum agri Mt. 13:36
- et cum iussisset turbam discumbere supra faenum acceptis quinque panibus et duobus piscibus aspiciens in caelum benedixit et fregit et dedit discipulis panes discipuli autem turbis Mt. 14:19
- et convocatis ad se turbis dixit eis audite et intellegite Mt. 15:10
- in illa hora dixit Iesus turbis tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus conprehendere me cotidie apud vos sedebam docens in templo et non me tenuistis Mt. 26:55
- quo audito Iesus miratus est et conversus sequentibus se turbis dixit amen dico vobis nec in Israhel tantam fidem inveni Lk. 7:9
- quia filia unica erat illi fere annorum duodecim et haec moriebatur et contigit dum iret a turbis conprimebatur Lk. 8:42
- turbis autem concurrentibus coepit dicere generatio haec generatio nequam est signum quaerit et signum non dabitur illi nisi signum Ionae Lk. 11:29
- multis autem turbis circumstantibus ita ut se invicem conculcarent coepit dicere ad discipulos suos adtendite a fermento Pharisaeorum quae est hypocrisis Lk. 12:1
- et quidam Pharisaeorum de turbis dixerunt ad illum magister increpa discipulos tuos Lk. 19:39
- et spopondit et quaerebat oportunitatem ut traderet illum sine turbis Lk. 22:6
- supervenerunt autem quidam ab Antiochia et Iconio Iudaei et persuasis turbis lapidantesque Paulum traxerunt extra civitatem aestimantes eum mortuum esse Acts 14:19