Haller's Concordance: TURREM
- et dixerunt venite faciamus nobis civitatem et turrem cuius culmen pertingat ad caelum et celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas terras Gen. 11:4
- descendit autem Dominus ut videret civitatem et turrem quam aedificabant filii Adam Gen. 11:5
- egressus inde fixit tabernaculum trans turrem Gregis Gen. 35:21
- dixit itaque et eis cum reversus fuero victor in pace destruam turrem hanc Judg. 8:9
- turrem quoque Phanuhel subvertit occisis habitatoribus civitatis Judg. 8:17
- accedensque Abimelech iuxta turrem pugnabat fortiter et adpropinquans ostio ignem subponere nitebatur Judg. 9:52
- igitur speculator qui stabat super turrem Hiezrahel vidit globum Hieu venientis et ait video ego globum dixitque Ioram tolle currum et mitte in occursum eorum et dicat vadens rectene sunt omnia 4 Ki. 9:17
- et surrexit Eliasib sacerdos magnus et fratres eius sacerdotes et aedificaverunt portam Gregis ipsi sanctificaverunt eam et statuerunt valvas eius et usque ad turrem centum cubitorum sanctificaverunt eam usque ad turrem Ananehel 2 Esd. 3:1
- mediam partem vici aedificavit Melchias filius Erem et Asub filius Phaethmoab et turrem Furnorum 2 Esd. 3:11
- Falel filius Ozi contra flexuram et turrem quae eminet de domo regis excelsa id est in atrio carceris post eum Phadaia filius Pheros 2 Esd. 3:25
- Nathinnei autem habitabant in Ofel usque contra portam Aquarum ad orientem et turrem quae prominebat 2 Esd. 3:26
- et chorus secundus gratias referentium ibat ex adverso et ego post eum et media pars populi super murum et super turrem Furnorum et usque ad murum latissimum 2 Esd. 12:38
- et super portam Ephraim et super portam Antiquam et super portam Piscium et turrem Ananehel et turrem Ema et usque ad portam Gregis et steterunt in porta Custodiae 2 Esd. 12:39
- et super omnem turrem excelsam et super omnem murum munitum Isa. 2:15
- et sepivit eam et lapides elegit ex illa et plantavit eam electam et aedificavit turrem in medio eius et torcular extruxit in ea et expectavit ut faceret uvas et fecit labruscas Isa. 5:2
- in illis diebus Simon adplicuit ad Gazam et circumdedit eam castris et fecit machinas et adplicuit ad civitatem et percussit turrem unam et conprehendit 1 Ma. 13:43
- aliam parabolam audite homo erat pater familias qui plantavit vineam et sepem circumdedit ei et fodit in ea torcular et aedificavit turrem et locavit eam agricolis et peregre profectus est Mt. 21:33
- et coepit illis in parabolis loqui vineam pastinavit homo et circumdedit sepem et fodit lacum et aedificavit turrem et locavit eam agricolis et peregre profectus est Mk. 12:1
- quis enim ex vobis volens turrem aedificare non prius sedens conputat sumptus qui necessarii sunt si habet ad perficiendum Lk. 14:28