Haller's Concordance: TURRES
- aedificavitque Ozias turres in Hierusalem super portam Anguli et super portam Vallis et reliquas in eodem muri latere firmavitque eas 2 Par. 26:9
- extruxit etiam turres in solitudine et fodit cisternas plurimas eo quod haberet multa pecora tam in campestribus quam in heremi vastitate vineas quoque habuit et vinitores in montibus et in Carmelo erat quippe homo agriculturae deditus 2 Par. 26:10
- urbes quoque aedificavit in montibus Iuda et in saltibus castella et turres 2 Par. 27:4
- aedificavit quoque agens industrie omnem murum qui fuerat dissipatus et extruxit turres desuper et forinsecus alterum murum instauravitque Mello in civitate David et fecit universi generis armaturam et clypeos 2 Par. 32:5
- incenderunt hostes domum Dei destruxerunt murum Hierusalem universas turres conbuserunt et quicquid pretiosum fuerat demoliti sunt 2 Par. 36:19
- ex lapidibus quadratis et sectis fecit muros eius in altitudine cubitorum septuaginta et in latitudine cubitorum triginta turres vero eius posuit in altitudinem cubitorum centum Jud. 1:2
- circumdate Sion et circumite eam numerate turres eius Ps. 48:12
- et erunt super omnem montem excelsum et super omnem collem elevatum rivi currentium aquarum in die interfectionis multorum cum ceciderint turres Isa. 30:25
- et dissipabunt muros Tyri et destruent turres eius et radam pulverem eius de ea et dabo eam in limpidissimam petram Ezec. 26:4
- et vineas et arietes temperabit in muros tuos et turres tuas destruet in armatura sua Ezec. 26:9
- et aedificaverunt in tempore illo montem Sion et per circuitum muros altos et turres firmas nequando venirent gentes et conculcarent eam sicut antea fecerunt 1 Ma. 4:60
- et conclusi sunt ab eo in turribus et adplicuit ad eos et anathematizavit eos et incendit turres eorum igni cum omnibus qui in eis erant 1 Ma. 5:5
- et exivit Iudas et fratres eius et expugnabant filios Esau in terra quae ad austrum est et percussit Chebron et filias eius et muros eius et turres succendit in circuitu 1 Ma. 5:65
- sed et turres ligneas super eos firmae protegentes super singulas bestias et super eas machinae et super singulas viri virtutis triginta duo qui pugnabant desuper et intus magister bestiae 1 Ma. 6:37
- et fugerunt usque ad turres quae erant in agris Azoti et succendit eas igni et ceciderunt ex illis duo milia virorum et reversus est Iudaeam in pace 1 Ma. 16:10
- quidam autem cum confugissent in duas turres valde munitas omnem adparatum ad repugnandum habentes 2 Ma. 10:18
- hos igitur proditores factos interfecit et confestim duas turres occupavit 2 Ma. 10:22
- at hii qui in turres erant loci firmitate confisi super modum maledicebant et sermones nefandos iactabant 2 Ma. 10:34
- sed et alii similiter ascendentes turres portasque succendere adgressi atque ipsos maledicos vivos concremare 2 Ma. 10:36
- et incenderunt domum Domini, et demolierunt muros Hierusalem et turres eius incenderunt in igne. 3 Esd. 1:55
- et si miserit illos ad bellatores, vadunt et demoliunt montes et muros et turres, 3 Esd. 4:4