Haller's Concordance: TURRIS
- Abimelech quoque audiens viros turris Sycimorum pariter conglobatos Judg. 9:47
- igitur certatim ramos de arboribus praecidentes sequebantur ducem quos circumdantes praesidio succenderunt atque ita factum est ut fumo et igne mille hominum necarentur viri pariter ac mulieres habitatorum turris Sychem Judg. 9:49
- erat autem turris excelsa in media civitate ad quam confugerant viri simul ac mulieres et omnes principes civitatis clausa firmissime ianua et super turris tectum stantes per propugnacula Judg. 9:51
- et epistulam ad Asaph custodem saltus regis ut det mihi ligna et tegere possim portas turris domus et muri civitatis et domum quam ingressus fuero et dedit mihi rex iuxta manum Dei mei bonam mecum 2 Esd. 2:8
- fuisti spes mea turris munitissima a facie inimici Ps. 61:3
- turris fortissima nomen Domini ad ipsum currit iustus et exaltabitur Pr. 18:10
- sicut turris David collum tuum quae aedificata est cum propugnaculis mille clypei pendent ex ea omnis armatura fortium Cant. 4:4
- collum tuum sicut turris eburnea oculi tui sicut piscinae in Esebon quae sunt in porta filiae multitudinis nasus tuus sicut turris Libani quae respicit contra Damascum Cant. 7:4
- ego murus et ubera mea sicut turris ex quo facta sum coram eo quasi pacem repperiens Cant. 8:10
- et tu turris Gregis nebulosa filiae Sion usque ad te veniet et veniet potestas prima regnum filiae Hierusalem Mic. 4:8
- erat autem in eodem loco turris quinquaginta cubitorum aggestum undique habens cineris haec prospectum habebat in praeceps 2 Ma. 13:5
- sicut illi decem et octo supra quos cecidit turris in Siloam et occidit eos putatis quia et ipsi debitores fuerunt praeter omnes homines habitantes in Hierusalem Lk. 13:4