Haller's Concordance: UBERA
- cerva carissima et gratissimus hinulus ubera eius inebrient te omni tempore in amore illius delectare iugiter Pr. 5:19
- qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum lac exprimit butyrum et qui vehementer emungitur elicit sanguinem et qui provocat iras producit discordias Pr. 30:33
- osculetur me osculo oris sui quia meliora sunt ubera tua vino Cant. 1:2
- fasciculus murrae dilectus meus mihi inter ubera mea commorabitur Cant. 1:13
- duo ubera tua sicut duo hinuli capreae gemelli qui pascuntur in liliis Cant. 4:5
- quam pulchrae sunt mammae tuae soror mea sponsa pulchriora ubera tua vino et odor unguentorum tuorum super omnia aromata Cant. 4:10
- duo ubera tua sicut duo hinuli gemelli capreae Cant. 7:3
- statura tua adsimilata est palmae et ubera tua botris Cant. 7:7
- dixi ascendam in palmam adprehendam fructus eius et erunt ubera tua sicut botri vineae et odor oris tui sicut malorum Cant. 7:8
- mane surgamus ad vineas videamus si floruit vinea si flores fructus parturiunt si floruerunt mala punica ibi dabo tibi ubera mea Cant. 7:12
- quis mihi det te fratrem meum sugentem ubera matris meae ut inveniam te foris et deosculer et iam me nemo despiciat Cant. 8:1
- soror nostra parva et ubera non habet quid faciemus sorori nostrae in die quando adloquenda est Cant. 8:8
- ego murus et ubera mea sicut turris ex quo facta sum coram eo quasi pacem repperiens Cant. 8:10
- super ubera plangite super regione desiderabili super vinea fertili Isa. 32:12
- quia haec dicit Dominus ecce ego declinabo super eam quasi fluvium pacis et quasi torrentem inundantem gloriam gentium quam sugetis ad ubera portabimini et super genua blandientur vobis Isa. 66:12
- multiplicatam quasi germen agri dedi te et multiplicata es et grandis effecta et ingressa es et pervenisti ad mundum muliebrem ubera tua intumuerunt et pilus tuus germinavit et eras nuda et confusionis plena Ezec. 16:7
- et fornicatae sunt in Aegypto in adulescentia sua fornicatae sunt ibi subacta sunt ubera earum et fractae sunt mammae pubertatis earum Ezec. 23:3
- insuper et fornicationes suas quas habuerat in Aegypto non reliquit nam et illi dormierant cum ea in adulescentia eius et illi confregerant ubera pubertatis eius et effuderant fornicationem suam super eam Ezec. 23:8
- et visitasti scelus adulescentiae tuae quando subacta sunt in Aegypto ubera tua et confractae mammae pubertatis tuae Ezec. 23:21
- et bibes illum et epotabis usque ad feces et fragmenta eius devorabis et ubera tua lacerabis quia ego locutus sum ait Dominus Deus Ezec. 23:34
- da eis Domine quid dabis eis da eis vulvam sine liberis et ubera arentia Osee 9:14
- congregate populum sanctificate ecclesiam coadunate senes congregate parvulos et sugentes ubera egrediatur sponsus de cubili suo et sponsa de thalamo suo Joel 2:16
- duae enim mulieres delatae sunt natos suos circumcidisse quas infantibus ad ubera suspensis cum publice per civitatem circumduxissent per muros praecipitaverunt 2 Ma. 6:10
- factum est autem cum haec diceret extollens vocem quaedam mulier de turba dixit illi beatus venter qui te portavit et ubera quae suxisti Lk. 11:27
- quoniam ecce venient dies in quibus dicent beatae steriles et ventres qui non genuerunt et ubera quae non lactaverunt Lk. 23:29