Haller's Concordance: AUDIT
- qui responderunt ei Dominus qui haec audit ipse mediator ac testis est quod nostra promissa faciamus Judg. 11:10
- et ait ecce ego quia vocasti me intellexit igitur Heli quia Dominus vocaret puerum et ait ad Samuhel vade et dormi et si deinceps vocaverit te dices loquere Domine quia audit servus tuus abiit ergo Samuhel et dormivit in loco suo 1 Ki. 3:9
- et venit Dominus et stetit et vocavit sicut vocaverat secundo Samuhel Samuhel et ait Samuhel loquere quia audit servus tuus 1 Ki. 3:10
- contemnit multitudinem civitatis clamorem exactoris non audit Job 39:7
- desiderium pauperum audit Dominus praeparasti ut cor eorum audiat auris tua Ps. 10:17
- et dispiciet oculus meus eos qui insidiantur mihi de his qui consurgunt adversum me malignantibus audit auris mea Ps. 92:11
- beatus homo qui audit me qui vigilat ad fores meas cotidie et observat ad postes ostii mei Pr. 8:34
- via stulti recta in oculis eius qui autem sapiens est audit consilia Pr. 12:15
- filius sapiens doctrina patris qui autem inlusor est non audit cum arguitur Pr. 13:1
- auris quae audit increpationes vitae in medio sapientium commorabitur Pr. 15:31
- princeps qui libenter audit verba mendacii omnes ministros habebit impios Pr. 29:12
- qui cum fure partitur odit animam suam adiurantem audit et non indicat Pr. 29:24
- quoniam auris zeli audit omnia et tumultus murmurationum non abscondetur Wis. 1:10
- qui audit illam iudicat gentes et qui intuetur illam permanebit confidens Sir. 4:16
- qui audit me non confundetur et qui operantur in me non peccabunt Sir. 24:30
- cum autem locutus fuero tibi aperiam os tuum et dices ad eos haec dicit Dominus Deus qui audit audiat et qui quiescit quiescat quia domus exasperans est Ezec. 3:27
- omnis ergo qui audit verba mea haec et facit ea adsimilabitur viro sapienti qui aedificavit domum suam supra petram Mt. 7:24
- et omnis qui audit verba mea haec et non facit ea similis erit viro stulto qui aedificavit domum suam supra harenam Mt. 7:26
- omnis qui audit verbum regni et non intellegit venit malus et rapit quod seminatum est in corde eius hic est qui secus viam seminatus est Mt. 13:19
- qui autem supra petrosa seminatus est hic est qui verbum audit et continuo cum gaudio accipit illud Mt. 13:20
- qui autem est seminatus in spinis hic est qui verbum audit et sollicitudo saeculi istius et fallacia divitiarum suffocat verbum et sine fructu efficitur Mt. 13:22
- qui vero in terra bona seminatus est hic est qui audit verbum et intellegit et fructum adfert et facit aliud quidem centum aliud autem sexaginta porro aliud triginta Mt. 13:23
- omnis qui venit ad me et audit sermones meos et facit eos ostendam vobis cui similis est Lk. 6:47
- qui vos audit me audit et qui vos spernit me spernit qui autem me spernit spernit eum qui me misit Lk. 10:16
- qui habet sponsam sponsus est amicus autem sponsi qui stat et audit eum gaudio gaudet propter vocem sponsi hoc ergo gaudium meum impletum est Jn. 3:29
- amen amen dico vobis quia qui verbum meum audit et credit ei qui misit me habet vitam aeternam et in iudicium non venit sed transit a morte in vitam Jn. 5:24
- qui est ex Deo verba Dei audit propterea vos non auditis quia ex Deo non estis Jn. 8:47
- scimus autem quia peccatores Deus non audit sed si quis Dei cultor est et voluntatem eius facit hunc exaudit Jn. 9:31
- dixit itaque ei Pilatus ergo rex es tu respondit Iesus tu dicis quia rex sum ego ego in hoc natus sum et ad hoc veni in mundum ut testimonium perhibeam veritati omnis qui est ex veritate audit meam vocem Jn. 18:37
- qui enim loquitur lingua non hominibus loquitur sed Deo nemo enim audit Spiritu autem loquitur mysteria 1 Cor. 14:2
- nam et si voluero gloriari non ero insipiens veritatem enim dicam parco autem ne quis in me existimet supra id quod videt me aut audit ex me 2 Cor. 12:6
- ipsi de mundo sunt ideo de mundo loquuntur et mundus eos audit 1 Jn. 4:5
- nos ex Deo sumus qui novit Deum audit nos qui non est ex Deo non audit nos in hoc cognoscimus Spiritum veritatis et spiritum erroris 1 Jn. 4:6
- et haec est fiducia quam habemus ad eum quia quodcumque petierimus secundum voluntatem eius audit nos 1 Jn. 5:14
- et scimus quoniam audit nos quicquid petierimus scimus quoniam habemus petitiones quas postulavimus ab eo 1 Jn. 5:15
- et Spiritus et sponsa dicunt veni et qui audit dicat veni et qui sitit veniat qui vult accipiat aquam vitae gratis Apoc. 22:17