Haller's Concordance: ULTIONEM
- quibus egressis inruerunt super occisos ceteri filii Iacob et depopulati sunt urbem in ultionem stupri Gen. 34:27
- non quaeres ultionem nec memor eris iniuriae civium tuorum diliges amicum tuum sicut temet ipsum ego Dominus Lev. 19:18
- iuxta numerum quadraginta dierum quibus considerastis terram annus pro die inputabitur et quadraginta annis recipietis iniquitates vestras et scietis ultionem meam Num. 14:34
- statimque Moses armate inquit ex vobis viros ad pugnam qui possint ultionem Domini expetere de Madianitis Num. 31:3
- et sepelientibus primogenitos quos percusserat Dominus nam et in diis eorum exercuerat ultionem Num. 33:4
- si acuero ut fulgur gladium meum et arripuerit iudicium manus mea reddam ultionem hostibus meis et his qui oderunt me retribuam Dt. 32:41
- quibus ait Samson licet haec feceritis tamen adhuc ex vobis expetam ultionem et tunc quiescam Judg. 15:7
- at ille invocato Domino ait Domine Deus memento mei et redde nunc mihi pristinam fortitudinem Deus meus ut ulciscar me de hostibus meis et pro amissione duorum luminum unam ultionem recipiam Judg. 16:28
- cumque redisset Abner in Hebron seorsum abduxit eum Ioab ad medium portae ut loqueretur ei in dolo et percussit illum ibi in inguine et mortuus est in ultionem sanguinis Asahel fratris eius 2 Ki. 3:27
- et abeuntes dimiserunt eum in languoribus magnis surrexerunt autem contra eum servi sui in ultionem sanguinis filii Ioiadae sacerdotis et occiderunt eum in lectulo suo et mortuus est sepelieruntque eum in civitate David sed non in sepulchris regum 2 Par. 24:25
- laetabitur iustus cum viderit ultionem pedes suos lavabit in sanguinem impii Ps. 58:10
- verumtamen oculis tuis videbis et ultionem impiorum cernes Ps. 91:8
- accipiet armaturam zelus illius et armabit creaturam ad ultionem inimicorum Wis. 5:18
- dicite pusillanimis confortamini nolite timere ecce Deus vester ultionem adducet retributionis Deus ipse veniet et salvabit vos Isa. 35:4
- revelabitur ignominia tua et videbitur obprobrium tuum ultionem capiam et non resistet mihi homo Isa. 47:3
- tu autem Domine Sabaoth qui iudicas iuste et probas renes et cor videam ultionem tuam ex eis tibi enim revelavi causam meam Jer. 11:20
- audivi enim contumelias multorum et terrorem in circuitu persequimini et persequamur eum ab omnibus viris qui erant pacifici mei et custodientes latus meum si quo modo decipiatur et praevaleamus adversus eum et consequamur ultionem ex eo Jer. 20:10
- et tu Domine exercituum probator iusti qui vides renes et cor videam quaeso ultionem tuam ex eis tibi enim revelavi causam meam Jer. 20:12
- clamate adversus eam ubique dedit manum ceciderunt fundamenta eius destructi sunt muri eius quoniam ultio Domini est ultionem accipite de ea sicut fecit facite ei Jer. 50:15
- vox fugientium et eorum qui evaserunt de terra Babylonis ut adnuntient in Sion ultionem Domini Dei nostri ultionem templi eius Jer. 50:28
- propterea haec dicit Dominus ecce ego iudicabo causam tuam et ulciscar ultionem tuam et desertum faciam mare eius et siccabo venam eius Jer. 51:36
- haec dicit Dominus Deus pro eo quod fecit Idumea ultionem ut se vindicaret de filiis Iuda peccavitque delinquens et vindictam expetivit de eis Ezec. 25:12
- et dabo ultionem meam super Idumeam per manum populi mei Israhel et facient in Edom iuxta iram meam et furorem meum et scient vindictam meam dicit Dominus Deus Ezec. 25:14
- verum quid vobis et mihi Tyrus et Sidon et omnis terminus Palestinorum numquid ultionem vos redditis mihi et si ulciscimini vos contra me cito velociter reddam vicissitudinem vobis super caput vestrum Joel 3:4
- et faciam in furore et in indignatione ultionem in omnibus gentibus quae non audierunt Mic. 5:15
- et Alchimum impium constituit in sacerdotio et mandavit ei facere ultionem in filios Israhel 1 Ma. 7:9
- et cum vidisset quendam iniuriam patientem vindicavit illum et fecit ultionem ei qui iniuriam sustinebat percusso Aegyptio Acts 7:24