dixitque Lamech uxoribus suis Adae et Sellae audite vocem meam uxores Lamech auscultate sermonem meum quoniam occidi virum in vulnus meum et adulescentulum in livorem meum Gen. 4:23
dixitque ad eos si placet animae vestrae ut sepeliam mortuum meum audite me et intercedite apud Ephron filium Soor Gen. 23:8
dixitque ad eos audite somnium meum quod vidi Gen. 37:6
congregamini et audite filii Iacob audite Israhel patrem vestrum Gen. 49:2
dixit ad eos audite sermones meos si quis fuerit inter vos propheta Domini in visione apparebo ei vel per somnium loquar ad illum Num. 12:6
dixitque rursum ad Core audite filii Levi Num. 16:8
congregata multitudine ante petram dixitque eis audite rebelles et increduli num de petra hac vobis aquam poterimus eicere Num. 20:10
praecepique eis dicens audite illos et quod iustum est iudicate sive civis sit ille sive peregrinus Dt. 1:16
Dominum Deum vestrum sequimini et ipsum timete mandata illius custodite et audite vocem eius ipsi servietis et ipsi adherebitis Dt. 13:4
audite caeli quae loquor audiat terra verba oris mei Dt. 32:1
dixitque Iosue ad filios Israhel accedite huc et audite verba Domini Dei vestri Josu. 3:9
audite reges percipite auribus principes ego sum ego sum quae Domino canam psallam Domino Deo Israhel Judg. 5:3
quod cum nuntiatum esset Ioatham ivit et stetit in vertice montis Garizim elevataque voce clamavit et dixit audite me viri Sychem ita audiat vos Deus Judg. 9:7
ait ad servos suos qui adsistebant ei audite filii Iemini numquid omnibus vobis dabit filius Isai agros et vineas et universos vos faciet tribunos et centuriones 1 Ki. 22:7
et exclamavit mulier sapiens de civitate auditeaudite dicite Ioab adpropinqua huc et loquar tecum 2 Ki. 20:16
dixitque Micheas si reversus fueris in pace non est locutus Dominus in me et ait audite populi omnes 3 Ki. 22:28
dixit autem Heliseus audite verbum Domini haec dicit Dominus in tempore hoc cras modius similae uno statere erit et duo modii hordei statere uno in porta Samariae 4 Ki. 7:1
stetit itaque Rabsaces et clamavit voce magna iudaice et ait audite verba regis magni regis Assyriorum 4 Ki. 18:28
cumque surrexisset rex et stetisset ait audite me fratres mei et populus meus cogitavi ut aedificarem domum in qua requiesceret arca foederis Domini et scabillum pedum Dei nostri et ad aedificandum omnia praeparavi 1 Par. 28:2
egressus est in occursum Asa et dixit ei audite me Asa et omnis Iuda et Beniamin Dominus vobiscum quia fuistis cum eo si quaesieritis eum invenietis si autem dereliqueritis derelinquet vos 2 Par. 15:2
at ille idcirco ait audite verbum Domini vidi Dominum sedentem in solio suo et omnem exercitum caeli adsistentem ei a dextris et sinistris 2 Par. 18:18
dixitque Micheas si reversus fueris in pace non est locutus Dominus in me et ait audite populi omnes 2 Par. 18:27
cumque mane surrexissent egressi sunt per desertum Thecuae profectisque eis stans Iosaphat in medio eorum dixit audite me Iuda et omnes habitatores Hierusalem credite in Domino Deo vestro et securi eritis credite prophetis eius et cuncta evenient prospera 2 Par. 20:20
sed audite consilium meum et reducite captivos quos adduxistis de fratribus vestris quia magnus furor Domini inminet vobis 2 Par. 28:11
dixitque ad eos audite me Levitae et sanctificamini mundate domum Domini Dei patrum vestrorum auferte omnem inmunditiam de sanctuario 2 Par. 29:5
nunc ergo audite sententiam ut prohibeatis viros illos et urbs illa non aedificetur donec si forte a me iussum fuerit 1 Esd. 4:21
audite ergo filii mei patrem vestrum servite Domino in veritate et inquirite ut faciatis quae sunt placita illi Tob. 14:10
nunc ergo filii audite me et nolite manere hic sed quacumque die sepelieritis matrem vestram circa me in uno sepulchro ex eo dirigite gressus vestros ut exeatis hinc Tob. 14:12
dixit autem Iudith ad omnem populum audite me fratres suspendite caput hoc super muros nostros Jud. 14:1
audite ergo correptiones meas et iudicium labiorum meorum adtendite Job 13:6
audite sermonem meum et enigmata percipite auribus vestris Job 13:17
audite quaeso sermones meos et agetis paenitentiam Job 21:2
ideo dicam audite me ostendam vobis etiam ego meam scientiam Job 32:10
audite sapientes verba mea et eruditi auscultate me Job 34:2
ideo viri cordati audite me absit a Deo impietas et ab Omnipotente iniquitas Job 34:10
audite auditionem in terrore vocis eius et sonum de ore illius procedentem Job 37:2
venite filii audite me timorem Domini docebo vos Ps. 34:11
audite hoc omnes populi auribus percipite universi habitatores occidentis Ps. 49:1
venite audite et narrabo omnes qui timetis Deum quanta fecerit animae meae Ps. 66:16
audite filii disciplinam patris et adtendite ut sciatis prudentiam Pr. 4:1
audite quoniam de rebus magnis locutura sum et aperientur labia mea ut recta praedicent Pr. 8:6
nunc ergo filii audite me beati qui custodiunt vias meas Pr. 8:32
audite disciplinam et estote sapientes et nolite abicere eam Pr. 8:33
audite ergo reges et intellegite discite iudices finium terrae Wis. 6:2
iudicium patris audite filii dilecti et sic facite ut salvi sitis Sir. 3:2
doctrina oris doctrinam oris audite filii et qui custodierit illam non periet in labiis suis nec scandalizabitur in operibus nequissimis Sir. 23:7
audite me magnati et omnes populi et rectores ecclesiae auribus percipite Sir. 33:19
audite caeli et auribus percipe terra quoniam Dominus locutus est filios enutrivi et exaltavi ipsi autem spreverunt me Isa. 1:2
audite verbum Domini principes Sodomorum percipite auribus legem Dei nostri populus Gomorrae Isa. 1:10
et dixit vade et dices populo huic audite audientes et nolite intellegere et videte visionem et nolite cognoscere Isa. 6:9
et dixit audite ergo domus David numquid parum vobis est molestos esse hominibus quia molesti estis et Deo meo Isa. 7:13
congregamini populi et vincimini et audite universae procul terrae confortamini et vincimini accingite vos et vincimini Isa. 8:9
propter hoc audite verbum Domini viri inlusores qui dominamini super populum meum qui est in Hierusalem Isa. 28:14
auribus percipite et audite vocem meam adtendite et audite eloquium meum Isa. 28:23
mulieres opulentae surgite et audite vocem meam filiae confidentes percipite auribus eloquium meum Isa. 32:9
audite qui longe estis quae fecerim et cognoscite vicini fortitudinem meam Isa. 33:13
accedite gentes et audite et populi adtendite audiat terra et plenitudo eius orbis et omne germen eius Isa. 34:1
et stetit Rabsaces et clamavit voce magna iudaice et dixit audite verba regis magni regis Assyriorum Isa. 36:13
surdi audite et caeci intuemini ad videndum Isa. 42:18
audite me domus Iacob et omne residuum domus Israhel qui portamini a meo utero qui gestamini a mea vulva Isa. 46:3
audite me duro corde qui longe estis a iustitia Isa. 46:12
audite hoc domus Iacob qui vocamini nomine Israhel et de aquis Iuda existis qui iuratis in nomine Domini et Dei Israhel recordamini non in veritate neque in iustitia Isa. 48:1
congregamini omnes vos et audite quis de eis adnuntiavit haec Dominus dilexit eum faciet voluntatem suam in Babylone et brachium suum in Chaldeis Isa. 48:14
accedite ad me et audite hoc non a principio in abscondito locutus sum ex tempore antequam fieret ibi eram et nunc Dominus Deus misit me et spiritus eius Isa. 48:16
audite insulae et adtendite populi de longe Dominus ab utero vocavit me de ventre matris meae recordatus est nominis mei Isa. 49:1
audite me qui sequimini quod iustum est et quaeritis Dominum adtendite ad petram unde excisi estis et ad cavernam laci de qua praecisi estis Isa. 51:1
adtendite ad me populus meus et tribus mea me audite quia lex a me exiet et iudicium meum in lucem populorum requiescet Isa. 51:4
audite me qui scitis iustum populus lex mea in corde eorum nolite timere obprobrium hominum et blasphemias eorum ne metuatis Isa. 51:7
quare adpenditis argentum non in panibus et laborem vestrum non in saturitate audite audientes me et comedite bonum et delectabitur in crassitudine anima vestra Isa. 55:2
inclinate aurem vestram et venite ad me audite et vivet anima vestra et feriam vobis pactum sempiternum misericordias David fideles Isa. 55:3
audite verbum Domini qui tremetis ad verbum eius dixerunt fratres vestri odientes vos et abicientes propter nomen meum glorificetur Dominus et videbimus in laetitia vestra ipsi autem confundentur Isa. 66:5
audite verbum Domini domus Iacob et omnes cognationes domus Israhel Jer. 2:4
et constitui super vos speculatores audite vocem tubae et dixerunt non audiemus Jer. 6:17
ideo audite gentes et cognosce congregatio quanta ego faciam eis Jer. 6:18
sta in porta domus Domini et praedica ibi verbum istud et dic audite verbum Domini omnis Iuda qui ingredimini per portas has ut adoretis Dominum Jer. 7:2
sed hoc verbum praecepi eis dicens audite vocem meam et ero vobis Deus et vos eritis mihi populus et ambulate in omni via quam mandavi vobis ut bene sit vobis Jer. 7:23
audite ergo mulieres verbum Domini et adsumat auris vestra sermonem oris eius et docete filias vestras lamentum et unaquaeque proximam suam planctum Jer. 9:20
audite verbum quod locutus est Dominus super vos domus Israhel Jer. 10:1
audite verba pacti huius et loquimini ad viros Iuda et habitatores Hierusalem Jer. 11:2
quod praecepi patribus vestris in die qua eduxi eos de terra Aegypti de fornace ferrea dicens audite vocem meam et facite omnia quae praecipio vobis et eritis mihi in populum et ego ero vobis in Deum Jer. 11:4
et dixit Dominus ad me vociferare omnia verba haec in civitatibus Iuda et foris Hierusalem dicens audite verba pacti huius et facite illa Jer. 11:6
quia contestans contestatus sum patres vestros in die qua eduxi eos de terra Aegypti usque ad diem hanc mane surgens contestatus sum et dixi audite vocem meam Jer. 11:7
audite et auribus percipite nolite elevari quia Dominus locutus est Jer. 13:15
et dices ad eos audite verbum Domini reges Iuda et omnis Iudaea cunctique habitatores Hierusalem qui ingredimini per portas istas Jer. 17:20
et dices audite verbum Domini reges Iuda et habitatores Hierusalem haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ecce ego inducam adflictionem super locum istum ita ut omnis qui audierit illam tinniant aures eius Jer. 19:3
et domui regis Iuda audite verbum Domini Jer. 21:11
nunc ergo bonas facite vias vestras et studia vestra et audite vocem Domini Dei vestri et paenitebit Dominum mali quod locutus est adversum vos Jer. 26:13
vos ergo audite verbum Domini omnis transmigratio quam emisi de Hierusalem in Babylonem Jer. 29:20
audite verbum Domini gentes et adnuntiate insulis quae procul sunt et dicite qui dispersit Israhel congregabit eum et custodiet eum sicut pastor gregem suum Jer. 31:10
propter hoc nunc audite verbum Domini reliquiae Iuda haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel si posueritis faciem vestram ut ingrediamini Aegyptum et intraveritis ut ibi habitetis Jer. 42:15
dixit autem Hieremias ad omnem populum et ad universas mulieres audite verbum Domini omnis Iuda qui estis in terra Aegypti Jer. 44:24
ideo audite verbum Domini omnis Iuda qui habitatis in terra Aegypti ecce ego iuravi in nomine meo magno ait Dominus quia nequaquam ultra nomen meum vocabitur ex ore omnis viri iudaei dicentis vivit Dominus Deus in omni terra Aegypti Jer. 44:26
propterea audite consilium Domini quod iniit de Edom et cogitationes eius quas cogitavit de habitatoribus Theman si non deiecerint eos parvuli gregis nisi dissipaverint cum eis habitaculum eorum Jer. 49:20
propterea audite consilium Domini quod mente concepit adversum Babylonem et cogitationes eius quas cogitavit super terram Chaldeorum nisi detraxerint eos parvuli gregum nisi dissipatum fuerit cum ipsis habitaculum eorum Jer. 50:45
SADE iustus est Dominus quia os eius ad iracundiam provocavi audite obsecro universi populi et videte dolorem meum virgines meae et iuvenes mei abierunt in captivitatem Lam. 1:18
vidit enim iracundiam a Deo venientem vobis et dixit audite confines Sion adduxit enim mihi Deus luctum magnum Bar. 4:9
et dices montes Israhel audite verbum Domini Dei haec dicit Dominus Deus montibus et collibus rupibus et vallibus ecce ego inducam super vos gladium et disperdam excelsa vestra Ezec. 6:3
fili hominis vaticinare ad prophetas Israhel qui prophetant et dices prophetantibus de corde suo audite verbum Domini Ezec. 13:2
et dixistis non est aequa via Domini audite domus Israhel numquid via mea non est aequa et non magis viae vestrae pravae sunt Ezec. 18:25
et dices filiis Ammon audite verbum Domini Dei haec dicit Dominus Deus pro eo quod dixisti euge euge super sanctuarium meum quia pollutum est et super terram Israhel quoniam desolata est et super domum Iuda quoniam ducti sunt in captivitatem Ezec. 25:3
propterea pastores audite verbum Domini Ezec. 34:7
propterea pastores audite verbum Domini Ezec. 34:9
tu autem fili hominis propheta super montes Israhel et dices montes Israhel audite verbum Domini Ezec. 36:1
propterea montes Israhel audite verbum Domini Dei haec dicit Dominus Deus montibus et collibus torrentibus vallibusque et desertis parietinis et urbibus derelictis quae depopulatae sunt et subsannatae a reliquis gentibus per circuitum Ezec. 36:4
et dixit ad me vaticinare de ossibus istis et dices eis ossa arida audite verbum Domini Ezec. 37:4
audite verbum Domini filii Israhel quia iudicium Domino cum habitatoribus terrae non est enim veritas et non est misericordia et non est scientia Dei in terra Osee 4:1
audite hoc sacerdotes et adtendite domus Israhel et domus regis auscultate quia vobis iudicium est quoniam laqueus facti estis speculationi et rete expansum super Thabor Osee 5:1
audite hoc senes et auribus percipite omnes habitatores terrae si factum est istud in diebus vestris aut in diebus patrum vestrorum Joel 1:2
audite verbum quod locutus est Dominus super vos filii Israhel super omni cognatione quam eduxi de terra Aegypti dicens Amos 3:1
audite et contestamini in domo Iacob dicit Dominus Deus exercituum Amos 3:13
audite verbum hoc vaccae pingues quae estis in monte Samariae quae calumniam facitis egenis et confringitis pauperes quae dicitis dominis vestris adferte et bibemus Amos 4:1
audite verbum istud quod ego levo super vos planctum domus Israhel cecidit non adiciet ut resurgat Amos 5:1
audite hoc qui conteritis pauperem et deficere facitis egenos terrae Amos 8:4
audite populi omnes et adtendat terra et plenitudo eius et sit Dominus Deus vobis in testem Dominus de templo sancto suo Mic. 1:2
et dixi audite principes Iacob et duces domus Israhel numquid non vestrum est scire iudicium Mic. 3:1
audite haec principes domus Iacob et iudices domus Israhel qui abominamini iudicium et omnia recta pervertitis Mic. 3:9
audite quae Dominus loquitur surge contende iudicio adversum montes et audiant colles vocem tuam Mic. 6:1
vox Domini ad civitatem clamat et salus erit timentibus nomen tuum audite tribus et quis adprobabit illud Mic. 6:9
et ecce Simeon frater vester scio quod vir consilii est ipsum audite semper et ipse vobis erit pater 1 Ma. 2:65
et convocatis ad se turbis dixit eis audite et intellegite Mt. 15:10
adhuc eo loquente ecce nubes lucida obumbravit eos et ecce vox de nube dicens hic est Filius meus dilectus in quo mihi bene conplacuit ipsum auditeMt. 17:5
aliam parabolam audite homo erat pater familias qui plantavit vineam et sepem circumdedit ei et fodit in ea torcular et aedificavit turrem et locavit eam agricolis et peregre profectus est Mt. 21:33
et advocans iterum turbam dicebat illis audite me omnes et intellegite Mk. 7:14
et facta est nubes obumbrans eos et venit vox de nube dicens hic est Filius meus carissimus audite illum Mk. 9:7
et vox facta est de nube dicens hic est Filius meus electus ipsum auditeLk. 9:35
ait autem Dominus audite quid iudex iniquitatis dicit Lk. 18:6
viri israhelitae audite verba haec Iesum Nazarenum virum adprobatum a Deo in vobis virtutibus et prodigiis et signis quae fecit per illum Deus in medio vestri sicut vos scitis Acts 2:22
qui ait viri fratres et patres audite Deus gloriae apparuit patri nostro Abraham cum esset in Mesopotamiam priusquam moraretur in Charram Acts 7:2
surgens autem Paulus et manu silentium indicens ait viri israhelitae et qui timetis Deum auditeActs 13:16
et postquam tacuerunt respondit Iacobus dicens viri fratres audite me Acts 15:13
viri fratres et patres audite quam ad vos nunc reddo rationem Acts 22:1
audite fratres mei dilectissimi nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo divites in fide et heredes regni quod repromisit Deus diligentibus se Jas. 2:5
audite vero ista et cognoscite, ea servi Domini. 4 Esd. 16:36
audite verbum, plebs mea, parate vos ad pugnam in malis. sic estote quasi advenae terrae: 4 Esd. 16:41
audite, electi mei, dicit Dominus, ecce adsunt dies tribulationis, et de his liberabo vos. 4 Esd. 16:75