Haller's Concordance: UMERO
- quae festina deposuit hydriam de umero et dixit mihi et tu bibe et camelis tuis potum tribuam bibi et adaquavit camelos Gen. 24:46
- ascendit in montem Selmon cum omni populo suo et arrepta securi praecidit arboris ramum inpositumque ferens umero dixit ad socios quod me vidistis facere cito facite Judg. 9:48
- et erat ei filius vocabulo Saul electus et bonus et non erat vir de filiis Israhel melior illo ab umero et sursum eminebat super omnem populum 1 Ki. 9:2
- cucurrerunt itaque et tulerunt eum inde stetitque in medio populi et altior fuit universo populo ab umero et sursum 1 Ki. 10:23
- ut in umero meo portem illum et circumdem illum quasi coronam mihi Job 31:36
- et erit in die illa auferetur onus eius de umero tuo et iugum eius de collo tuo et conputrescet iugum a facie olei Isa. 10:27
- sic eveniet ut conteram Assyrium in terra mea et in montibus meis conculcem eum et auferetur ab eis iugum eius et onus illius ab umero eorum tolletur Isa. 14:25
- quia tunc reddam populis labium electum ut vocent omnes in nomine Domini et serviant ei umero uno Soph. 3:9
- praecepit autem Iudas qui per omnia corpore et animo emori pro civibus paratus erat caput Nicanoris et manum cum umero abscisam Hierosolymam perferri 2 Ma. 15:30