Haller's Concordance: UMEROS
- tulit igitur populus conspersam farinam antequam fermentaretur et ligans in palliis posuit super umeros suos Ex. 12:34
- et Beniamin ait amantissimus Domini habitabit confidenter in eo quasi in thalamo tota die morabitur et inter umeros illius requiescet Dt. 33:12
- et ocreas aereas habebat in cruribus et clypeus aereus tegebat umeros eius 1 Ki. 17:6
- et volabunt in umeros Philisthim per mare simul praedabuntur filios orientis Idumea et Moab praeceptum manus eorum et filii Ammon oboedientes erunt Isa. 11:14
- onus iumentorum austri in terra tribulationis et angustiae leaena et leo ex eis vipera et regulus volans portantes super umeros iumentorum divitias suas et super gibbum camelorum thesauros suos ad populum qui eis prodesse non poterit Isa. 30:6
- haec dicit Dominus Deus ecce levo ad gentes manum meam et ad populos exaltabo signum meum et adferent filios tuos in ulnis et filias tuas super umeros portabunt Isa. 49:22
- nunc autem videbitis in Babylonia deos aureos et argenteos et lapideos et ligneos in umeros portari ostentantes metum gentibus Bar. 6:3
- alligant autem onera gravia et inportabilia et inponunt in umeros hominum digito autem suo nolunt ea movere Mt. 23:4
- et cum invenerit eam inponit in umeros suos gaudens Lk. 15:5
- non erit vobis tollere super umeros eam. et nunc deservite Domino nostro et curam agite gentis illius Israhel et parate secundum pagos et tribus nostras 3 Esd. 1:4