Haller's Concordance: AUDITIS
- auditis Esau sermonibus patris inrugiit clamore magno et consternatus ait benedic etiam mihi pater mi Gen. 27:34
- qui cum audisset venisse Iacob filium sororis suae cucurrit obviam conplexusque eum et in oscula ruens duxit in domum suam auditis autem causis itineris Gen. 29:13
- his auditis dominus et nimium credulus verbis coniugis iratus est valde Gen. 39:19
- ut haec tibi verbis illius diceremus obsecro ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum et peccati atque malitiae quam exercuerunt in te nos quoque oramus ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc quibus auditis flevit Ioseph Gen. 50:17
- quibus auditis Moses fecit omnia quae ille suggesserat Ex. 18:24
- quibus auditis cuncti reges trans Iordanem qui versabantur in montanis et in campestribus in maritimis ac litore maris Magni hii quoque qui habitabant iuxta Libanum Hettheus et Amorreus et Chananeus Ferezeus et Eveus et Iebuseus Josu. 9:1
- quibus auditis Finees sacerdos et principes legationis Israhel qui erant cum eo placati sunt et verba filiorum Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse libentissime susceperunt Josu. 22:30
- Zebul enim princeps civitatis auditis sermonibus Gaal filii Obed iratus est valde Judg. 9:30
- et perterritum est cor tuum et humiliatus es coram Domino auditis sermonibus contra locum istum et habitatores eius quo videlicet fierent in stuporem et in maledictum et scidisti vestimenta tua et flevisti coram me et ego audivi ait Dominus 4 Ki. 22:19
- audi populus stulte qui non habes cor qui habentes oculos non videtis et aures et non auditis Jer. 5:21
- haec dicit Dominus exercituum confortentur manus vestrae qui auditis in diebus his sermones istos per os prophetarum in die qua fundata est domus Domini exercituum ut templum aedificaretur Zach. 8:9
- quibus auditis ille consternatus est animo deficiebat quod non qualia voluit talia contigerunt in Israhel et qualia mandavit rex 1 Ma. 4:27
- quod dico vobis in tenebris dicite in lumine et quod in aure auditis praedicate super tecta Mt. 10:27
- et respondens Iesus ait illis euntes renuntiate Iohanni quae auditis et videtis Mt. 11:4
- amen quippe dico vobis quia multi prophetae et iusti cupierunt videre quae videtis et non viderunt et audire quae auditis et non audierunt Mt. 13:17
- auditis autem his discipuli mirabantur valde dicentes quis ergo poterit salvus esse Mt. 19:25
- oculos habentes non videtis et aures habentes non auditis nec recordamini Mk. 8:18
- sed vobis dico qui auditis diligite inimicos vestros benefacite his qui vos oderunt Lk. 6:27
- videte ergo quomodo auditis qui enim habet dabitur illi et quicumque non habet etiam quod putat se habere auferetur ab illo Lk. 8:18
- dico enim vobis quod multi prophetae et reges voluerunt videre quae vos videtis et non viderunt et audire quae auditis et non audierunt Lk. 10:24
- his ille auditis contristatus est quia dives erat valde Lk. 18:23
- qui est ex Deo verba Dei audit propterea vos non auditis quia ex Deo non estis Jn. 8:47
- dicebant autem multi ex ipsis daemonium habet et insanit quid eum auditis Jn. 10:20
- his auditis conpuncti sunt corde et dixerunt ad Petrum et ad reliquos apostolos quid faciemus viri fratres Acts 2:37
- his auditis tacuerunt et glorificaverunt Deum dicentes ergo et gentibus Deus paenitentiam ad vitam dedit Acts 11:18
- his auditis baptizati sunt in nomine Domini Iesu Acts 19:5
- et videtis et auditis quia non solum Ephesi sed paene totius Asiae Paulus hic suadens avertit multam turbam dicens quoniam non sunt dii qui manibus fiunt Acts 19:26
- his auditis repleti sunt ira et exclamaverunt dicentes magna Diana Ephesiorum Acts 19:28
- ideoque vobis dico, gentes quae auditis et intellegitis: expectate pastorem vestrum, requiem aeternitatis dabit vobis, quoniam in proximo est ille, qui in finem saeculi adveniet. 4 Esd. 2:34