Haller's Concordance: UNDECIM
- cumque mature surrexisset tulit duas uxores suas et totidem famulas cum undecim filiis et transivit vadum Iaboc Gen. 32:22
- aliud quoque vidit somnium quod narrans fratribus ait vidi per somnium quasi solem et lunam et stellas undecim adorare me Gen. 37:9
- facies et saga cilicina undecim ad operiendum tectum tabernaculi Ex. 26:7
- fecit et saga undecim de pilis caprarum ad operiendum tectum tabernaculi Ex. 36:14
- die tertio offeres vitulos undecim arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim Num. 29:20
- undecim diebus de Horeb per viam montis Seir usque Cadesbarne Dt. 1:2
- Gosen et Olon et Gilo civitates undecim et villae earum Josu. 15:51
- viginti quinque annorum erat Ioiachim cum regnare coepisset et undecim annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Zebida filia Phadaia de Ruma 4 Ki. 23:36
- vicesimum et primum annum aetatis habebat Sedecias cum regnare coepisset et undecim annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius erat Amithal filia Hieremiae de Lobna 4 Ki. 24:18
- viginti quinque annorum erat Ioacim cum regnare coepisset et undecim annis regnavit in Hierusalem fecitque malum coram Domino Deo suo 2 Par. 36:5
- viginti et unius anni erat Sedecias cum regnare coepisset et undecim annis regnavit in Hierusalem 2 Par. 36:11
- filius viginti et unius anni Sedecias cum regnare coepisset et undecim annis regnavit in Hierusalem et nomen matris eius Amithal filia Hieremiae de Lobna Jer. 52:1
- longitudinem autem vestibuli viginti cubitorum et latitudinem undecim cubitorum et octo gradibus ascendebatur ad eam et columnae erant in frontibus una hinc et altera inde Ezec. 40:49
- leonum autem impetu inruentes hostibus prostraverunt ex eis undecim milia peditum et equites mille sescentos 2 Ma. 11:11
- undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam in montem ubi constituerat illis Iesus Mt. 28:16
- novissime recumbentibus illis undecim apparuit et exprobravit incredulitatem illorum et duritiam cordis quia his qui viderant eum resurrexisse non crediderant Mk. 16:14
- et regressae a monumento nuntiaverunt haec omnia illis undecim et ceteris omnibus Lk. 24:9
- et surgentes eadem hora regressi sunt in Hierusalem et invenerunt congregatos undecim et eos qui cum ipsis erant Lk. 24:33
- et dederunt sortes eis et cecidit sors super Matthiam et adnumeratus est cum undecim apostolis Acts 1:26
- stans autem Petrus cum undecim levavit vocem suam et locutus est eis viri iudaei et qui habitatis Hierusalem universi hoc vobis notum sit et auribus percipite verba mea Acts 2:14
- et quia visus est Cephae et post haec undecim 1 Cor. 15:5
- et constituit Sedeciam regem Iudaeae et Hierusalem, cum esset annorum viginti unius. regnavit autem annis undecim, 3 Esd. 1:46