Haller's Concordance: AUDITOR
- dixit auditor sermonum Dei qui visionem Omnipotentis intuitus est qui cadit et sic aperiuntur oculi eius Num. 24:4
- dixit auditor sermonum Dei qui novit doctrinam Altissimi et visiones Omnipotentis videt qui cadens apertos habet oculos Num. 24:16
- benignus est enim spiritus sapientiae et non liberabit maledictum a labiis suis quoniam renum illius testis est Deus et cordis eius scrutator est verus et linguae illius auditor Wis. 1:6
- quia si quis auditor est verbi et non factor hic conparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo Jas. 1:23
- qui autem perspexerit in lege perfecta libertatis et permanserit non auditor obliviosus factus sed factor operis hic beatus in facto suo erit Jas. 1:25