Haller's Concordance: UNGUENTA
- laetatus est autem in adventum eorum Ezechias et ostendit eis domum aromatum et aurum et argentum et pigmenta varia unguenta quoque et domum vasorum suorum et omnia quae habere potuerat in thesauris suis non fuit quod non monstraret eis Ezechias in domo sua et in omni potestate sua 4 Ki. 20:13
- filii autem sacerdotum unguenta ex aromatibus conficiebant 1 Par. 9:30
- fervescere faciet quasi ollam profundum mare ponet quasi cum unguenta bulliunt Job 41:31
- melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa et dies mortis die nativitatis Eccl. 7:1
- et revertentes paraverunt aromata et unguenta et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum Lk. 23:56