Haller's Concordance: UNGUENTIS
- et sepelierunt eum in sepulchro suo quod foderat sibi in civitate David posueruntque eum super lectulum suum plenum aromatibus et unguentis meretriciis quae erant pigmentariorum arte confecta et conbuserunt super eum ambitione nimia 2 Par. 16:14
- Cumque deposuisset vestes regias, fletibus et luctui apta indumenta suscepit, et pro unguentis variis, cinere et stercore implevit caput, et corpus suum humiliavit ieiuniis: omniaque loca, in quibus antea laetari consueverat, crinium laceratione complevit. Esther 14:2
- fraglantia unguentis optimis oleum effusum nomen tuum ideo adulescentulae dilexerunt te Cant. 1:3
- nardus et crocus fistula et cinnamomum cum universis lignis Libani murra et aloe cum omnibus primis unguentis Cant. 4:14
- vino pretioso et unguentis nos impleamus et non praetereat nos flos temporis Wis. 2:7