Haller's Concordance: UNGUES
- et vitulum pro peccato offeres per singulos dies ad expiandum mundabisque altare cum immolaris expiationis hostiam et ungues illud in sanctificationem Ex. 29:36
- et ungues ex eo tabernaculum testimonii et arcam testamenti Ex. 30:26
- Aaron et filios eius ungues sanctificabisque eos ut sacerdotio fungantur mihi Ex. 30:30
- et adsumpto unctionis oleo ungues tabernaculum cum vasis suis ut sanctificentur Ex. 40:9
- introduces in domum tuam quae radet caesariem et circumcidet ungues Dt. 21:12
- hac ipsa quae nunc est hora cras mittam ad te virum de terra Beniamin et ungues eum ducem super populum meum Israhel et salvabit populum meum de manu Philisthinorum quia respexi populum meum venit enim clamor eorum ad me 1 Ki. 9:16
- et vocabis Isai ad victimam et ego ostendam tibi quid facias et ungues quemcumque monstravero tibi 1 Ki. 16:3
- et ait Dominus ad eum vade et revertere in viam tuam per desertum in Damascum cumque perveneris ungues Azahel regem super Syriam 3 Ki. 19:15
- et Hieu filium Namsi ungues regem super Israhel Heliseum autem filium Saphat qui est de Abelmaula ungues prophetam pro te 3 Ki. 19:16
- qui ungues reges ad paenitentiam et prophetas facis successores post te Sir. 48:8
- Eadem hora sermo completus est super Nabuchodonosor, et ex hominibus abiectus est, et foenum ut bos comedit, et rore caeli corpus eius infectum est: donec capilli eius in similitudinem aquilarum crescerent, et ungues eius quasi avium. Dan. 4:33
- Post hoc volui diligenter discere de bestia quarta, quae erat dissimilis valde ab omnibus, et terribilis nimis: dentes et ungues eius ferrei: comedebat, et comminuebat, et reliqua pedibus suis conculcabat: Dan. 7:19
- et vidi, et ecce surrexit aquila super ungues suos et emisit vocem pinnis suis dicens: 4 Esd. 11:7
- propterea non apparens non appareas, tu aquila et alae tuae horribiles et pinnacula tua pessima et capita tua maligna et ungues tui pessimi et omne corpus tuum vanum, 4 Esd. 11:45