Haller's Concordance: UNGULAM
- omne quod habet divisam ungulam et ruminat in pecoribus comedetis Lev. 11:3
- quicquid autem ruminat quidem et habet ungulam sed non dividit eam sicut camelus et cetera non comedetis illud et inter inmunda reputabitis Lev. 11:4
- lepus quoque nam et ipse ruminat sed ungulam non dividit Lev. 11:6
- et sus qui cum ungulam dividat non ruminat Lev. 11:7
- omne animal quod habet quidem ungulam sed non dividit eam nec ruminat inmundum erit et quicquid tetigerit illud contaminabitur Lev. 11:26
- omne animal quod in duas partes ungulam findit et ruminat comedetis Dt. 14:6
- de his autem quae ruminant et ungulam non findunt haec comedere non debetis camelum leporem choerogyllium quia ruminant et non dividunt ungulam inmunda erunt vobis Dt. 14:7
- sus quoque quoniam dividit ungulam et non ruminat inmunda erit carnibus eorum non vescemini et cadavera non tangetis Dt. 14:8