Haller's Concordance: AUDITU
- filii alieni resistent mihi auditu auris oboedient mihi 2 Ki. 22:45
- auditu auris audivi te nunc autem oculus meus videt te Job 42:5
- lameth in memoria sempiterna erit iustus mem ab auditu malo non timebit nun paratum cor eius confidens in Domino Ps. 112:7
- cunctae res difficiles non potest eas homo explicare sermone non saturatur oculus visu nec auris impletur auditu Eccl. 1:8
- cumque dixerint ad te quare tu gemis dices pro auditu quia venit et tabescet omne cor et dissolventur universae manus et infirmabitur omnis spiritus et per cuncta genua fluent aquae ecce venit et fiet ait Dominus Deus Ezec. 21:7
- et qui procul sunt venient et aedificabunt in templo Domini et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos erit autem hoc si auditu audieritis vocem Domini Dei vestri Zach. 6:15
- et venit Ionathas in Hierusalem et legit epistulas in auditu omnis populi et eorum qui in arce erant 1 Ma. 10:7
- et adimpletur eis prophetia Esaiae dicens auditu audietis et non intellegetis et videntes videbitis et non videbitis Mt. 13:14
- ergo fides ex auditu auditus autem per verbum Christi Rom. 10:17
- hoc solum volo a vobis discere ex operibus legis Spiritum accepistis an ex auditu fidei Gal. 3:2
- qui ergo tribuit vobis Spiritum et operatur virtutes in vobis ex operibus legis an ex auditu fidei Gal. 3:5
- aspectu enim et auditu iustus erat habitans apud eos qui diem de die animam iustam iniquis operibus cruciabant 2 Pet. 2:8
- quoniam auditu audita est vox tua apud Altissimum. vidit enim Fortis directionem tuam et providit pudicitiam quam a iuventute tua habuisti. 4 Esd. 6:32