Haller's Concordance: UNIANIMES
- cumque universa Achior exposuisset omnis populus cecidit in faciem adorantes Dominum et communi lamentatione et fletu unianimes preces suas Deo effuderunt Jud. 6:14
- filii autem Israhel ut viderunt multitudinem illorum prostraverunt se super terram mittentes cinerem super capita sua unianimes orantes ut Deus Israhel misericordiam suam ostenderet super populum suum Jud. 7:4
- erat autem iratus Tyriis et Sidoniis at illi unianimes venerunt ad eum et persuaso Blasto qui erat super cubiculum regis postulabant pacem eo quod alerentur regiones eorum ab illo Acts 12:20
- ut unianimes uno ore honorificetis Deum et Patrem Domini nostri Iesu Christi Rom. 15:6
- tantum digne evangelio Christi conversamini ut sive cum venero et videro vos sive absens audiam de vobis quia stetistis uno spiritu unianimes conlaborantes fide evangelii Phil. 1:27
- implete gaudium meum ut idem sapiatis eandem caritatem habentes unianimes id ipsum sentientes Phil. 2:2
- in fine autem omnes unianimes conpatientes fraternitatis amatores misericordes humiles 1 Pet. 3:8
- instante autem septimo mense cumque essent filii Israhel unusquisque in suis rebus, convenerunt unianimes in atrium quod erat ante ianuam orientalem. 3 Esd. 5:47
- et in ipsum in vobis faciet misericordiam suam, ut eandem dilectionem habeatis et sitis unianimes. Lao. 1:9