Haller's Concordance: UNIANIMITER
- et clamaverunt ad Deum Israhel unianimiter ne darentur in praedam infantes eorum et uxores eorum in divisionem et civitates eorum in exterminium et sancta eorum in pollutionibus Jud. 4:9
- hii omnes erant perseverantes unianimiter in oratione cum mulieribus et Maria matre Iesu et fratribus eius Acts 1:14
- cotidie quoque perdurantes unianimiter in templo et frangentes circa domos panem sumebant cibum cum exultatione et simplicitate cordis Acts 2:46
- qui cum audissent unianimiter levaverunt vocem ad Deum et dixerunt Domine tu qui fecisti caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt Acts 4:24
- per manus autem apostolorum fiebant signa et prodigia multa in plebe et erant unianimiter omnes in porticu Salomonis Acts 5:12
- exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas et impetum fecerunt unianimiter in eum Acts 7:57
- intendebant autem turbae his quae a Philippo dicebantur unianimiter audientes et videntes signa quae faciebat Acts 8:6