Haller's Concordance: UNIVERSORUM
- hic erit ferus homo manus eius contra omnes et manus omnium contra eum et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula Gen. 16:12
- et derelinquam mihi in Israhel septem milia universorum genua quae non sunt incurvata Baal et omne os quod non adoravit eum osculans manum 3 Ki. 19:18
- licet haec celes in corde tuo tamen scio quia universorum memineris Job 10:13
- tempus posuit tenebris et universorum finem ipse considerat lapidem quoque caliginis et umbram mortis Job 28:3
- Folia eius pulcherrima, et fructus eius nimius: et esca universorum in ea. subter eam habitabant animalia, et bestiae, et in ramis eius conversabantur volucres caeli: et ex ea vescebatur omnis caro. Dan. 4:12
- subito vero terraemotus factus est magnus ita ut moverentur fundamenta carceris et aperta sunt statim ostia omnia et universorum vincula soluta sunt Acts 16:26
- novissime diebus istis locutus est nobis in Filio quem constituit heredem universorum per quem fecit et saecula Heb. 1:2