Haller's Concordance: UNXIT
- cumque sanctificans aspersisset altare septem vicibus unxit illud et omnia vasa eius labrumque cum basi sua sanctificavit oleo Lev. 8:11
- quod fundens super caput Aaron unxit eum et consecravit Lev. 8:12
- tulit autem Samuhel lenticulam olei et effudit super caput eius et deosculatus eum ait ecce unxit te Dominus super hereditatem suam in principem 1 Ki. 10:1
- tulit igitur Samuhel cornu olei et unxit eum in medio fratrum eius et directus est spiritus Domini in David a die illa et in reliquum surgensque Samuhel abiit in Ramatha 1 Ki. 16:13
- confortentur manus vestrae et estote filii fortitudinis licet enim mortuus sit dominus vester Saul tamen me unxit domus Iuda regem sibi 2 Ki. 2:7
- sumpsitque Sadoc sacerdos cornu olei de tabernaculo et unxit Salomonem et cecinerunt bucina et dixit omnis populus vivat rex Salomon 3 Ki. 1:39
- voluntatis quippe fuit Dei adversum Ochoziam ut veniret ad Ioram et cum venisset egrederetur cum eo adversum Hieu filium Namsi quem unxit Dominus ut deleret domum Ahab 2 Par. 22:7
- et eduxerunt filium regis et inposuerunt ei diadema dederuntque in manu eius tenendam legem et constituerunt eum regem unxit quoque illum Ioiadae pontifex et filii eius inprecatique sunt atque dixerunt vivat rex 2 Par. 23:11
- et lavit corpus suum et unxit se myrro optimo et discriminavit crinem capitis sui et inposuit mitram super caput suum et induit se vestimentis iucunditatis suae induitque sandalia pedibus suis adsumpsitque dextraliola et lilia et inaures et anulos et omnibus ornamentis suis ornavit se Jud. 10:3
- unxit faciem suam unguento conligavit cincinnos suos mitra ad decipiendum illum Jud. 16:10
- dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te Deus Deus tuus oleo exultationis prae participibus tuis Ps. 45:7
- conplevit Moses manus eius et unxit illum oleo sancto Sir. 45:18
- dilectus a Domino suo Samuhel propheta Domini renovavit imperium et unxit principes in gente sua Sir. 46:16
- Spiritus Domini super me propter quod unxit me evangelizare pauperibus misit me praedicare captivis remissionem et caecis visum dimittere confractos in remissionem Lk. 4:18
- oleo caput meum non unxisti haec autem unguento unxit pedes meos Lk. 7:46
- respondit ille homo qui dicitur Iesus lutum fecit et unxit oculos meos et dixit mihi vade ad natatoriam Siloae et lava et abii et lavi et vidi Jn. 9:11
- Maria autem erat quae unxit Dominum unguento et extersit pedes eius capillis suis cuius frater Lazarus infirmabatur Jn. 11:2
- Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi unxit pedes Iesu et extersit capillis suis pedes eius et domus impleta est ex odore unguenti Jn. 12:3
- Iesum a Nazareth quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto et virtute qui pertransivit benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo quoniam Deus erat cum illo Acts 10:38
- qui autem confirmat nos vobiscum in Christum et qui unxit nos Deus 2 Cor. 1:21
- dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te Deus Deus tuus oleo exultationis prae participibus tuis Heb. 1:9
- ipse misit angelum suum et tulit me de ovibus patris mei et unxit me in misericordia unctionis suae Psx. 151:3