Haller's Concordance: UR
- mortuusque est Aran ante Thare patrem suum in terra nativitatis suae in Ur Chaldeorum Gen. 11:28
- tulit itaque Thare Abram filium suum et Loth filium Aran filium filii sui et Sarai nurum suam uxorem Abram filii sui et eduxit eos de Ur Chaldeorum ut irent in terram Chanaan veneruntque usque Haran et habitaverunt ibi Gen. 11:31
- dixitque ad eum ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldeorum ut darem tibi terram istam et possideres eam Gen. 15:7
- et reges eorum Evi et Recem et Sur et Ur et Rebe quinque principes gentis Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio Num. 31:8
- omnes urbes campestres universaque regna Seon regis Amorrei qui regnavit in Esebon quem percussit Moses cum principibus Madian Eveum et Recem et Sur et Ur et Rabee duces Seon habitatores terrae Josu. 13:21
- cumque mortua fuisset Azuba accepit uxorem Chaleb Ephrath quae peperit ei Ur 1 Par. 2:19
- porro Ur genuit Uri et Uri genuit Beselehel 1 Par. 2:20
- hii erant filii Chaleb filii Ur primogeniti Ephrata Sobal pater Cariathiarim 1 Par. 2:50
- filii Iuda Phares Esrom et Carmi et Ur et Subal 1 Par. 4:1
- Phunihel autem pater Gedor et Ezer pater Osa isti sunt filii Ur primogeniti Ephrata patris Bethleem 1 Par. 4:4
- Eliphal filius Ur 1 Par. 11:35
- altare quoque aeneum quod fabricatus fuerat Beselehel filius Uri filii Ur ibi erat coram tabernaculo Domini quod et requisivit Salomon et omnis ecclesia 2 Par. 1:5