Haller's Concordance: AUDITUS
- effusio sanguinis in rixa superborum et maledictio illorum auditus gravis Sir. 27:16
- ubi auditus est non effundas sermonem et inportune noli extolli in sapientia tua Sir. 32:6
- non duplices sermonem auditus de revelatione sermonis absconditi et eris vere sine confusione et invenies gratiam in conspectu omnium hominum ne pro his omnibus confundaris et ne accipias personam ut delinquas Sir. 42:1
- a Dan auditus est fremitus equorum eius a voce hinnituum pugnatorum eius commota est omnis terra et venerunt et devoraverunt terram et plenitudinem eius urbem et habitatores eius Jer. 8:16
- a voce ruinae eorum commota est terra clamor in mari Rubro auditus est vocis eius Jer. 49:21
- a voce captivitatis Babylonis commota est terra et clamor inter gentes auditus est Jer. 50:46
- conturbatio super conturbationem veniet et auditus super auditum et quaerent visionem de propheta et lex peribit a sacerdote et consilium a senioribus Ezec. 7:26
- ergo fides ex auditu auditus autem per verbum Christi Rom. 10:17
- si totum corpus oculus ubi auditus si totum auditus ubi odoratus 1 Cor. 12:17
- ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei accepistis non ut verbum hominum sed sicut est vere verbum Dei qui operatur in vobis qui credidistis 1 Th. 2:13
- etenim et nobis nuntiatum est quemadmodum et illis sed non profuit illis sermo auditus non admixtis fidei ex his quae audierunt Heb. 4:2
- et post haec audies, quantum capit auditus aurium tuarum audire. 4 Esd. 10:56