Haller's Concordance: URENS
- extendit Moses virgam super terram Aegypti et Dominus induxit ventum urentem tota illa die ac nocte et mane facto ventus urens levavit lucustas Ex. 10:13
- tollet eum ventus urens et auferet et velut turbo rapiet eum de loco suo Job 27:21
- in tempore illo dicetur populo huic et Hierusalem ventus urens in viis quae sunt in deserto viae filiae populi mei non ad ventilandum et ad purgandum Jer. 4:11
- sicut ventus urens dispergam eos coram inimico dorsum et non faciem ostendam eis in die perditionis eorum Jer. 18:17
- ecce plantata est ergone prosperabitur nonne cum tetigerit eam ventus urens siccabitur et in areis germinis sui arescet Ezec. 17:10
- et evulsa est in ira in terramque proiecta et ventus urens siccavit fructum eius marcuerunt et arefactae sunt virgae roboris eius ignis comedit eam Ezec. 19:12
- omnes ad praedam venient facies eorum ventus urens et congregabit quasi harenam captivitatem Hab. 1:9