Haller's Concordance: AUDIUNT
- respondit Moses coram Domino ecce filii Israhel non me audiunt et quomodo audiet me Pharao praesertim cum sim incircumcisus labiis Ex. 6:12
- ibique servietis diis qui hominum manu fabricati sunt ligno et lapidi qui non vident non audiunt non comedunt non odorantur Dt. 4:28
- gentes istae quarum possidebis terram augures et divinos audiunt tu autem a Domino Deo tuo aliter institutus es Dt. 18:14
- beati viri tui et beati servi tui hii qui stant coram te semper et audiunt sapientiam tuam 3 Ki. 10:8
- beati viri tui et beati servi tui hii qui adsistunt coram te in omni tempore et audiunt sapientiam tuam 2 Par. 9:7
- fili hominis in medio domus exasperantis tu habitas qui oculos habent ad videndum et non vident et aures ad audiendum et non audiunt quia domus exasperans est Ezec. 12:2
- et veniunt ad te quasi si ingrediatur populus et sedent coram te populus meus et audiunt sermones tuos et non faciunt eos quia in canticum oris sui vertunt illos et avaritiam suam sequitur cor eorum Ezec. 33:31
- sed adversum Dominatorem caeli elevatus es: et vasa domus eius allata sunt coram te: et tu, et optimates tui, et uxores tuae, et concubinae tuae vinum bibistis in eis: deos quoque argenteos, et aureos, et aereos, ferreos, ligneosque et lapideos, qui non vident, neque audiunt, neque sentiunt, laudasti: porro Deum, qui habet flatum tuum in manu sua, et omnes vias tuas, non glorificasti. Dan. 5:23
- caeci vident claudi ambulant leprosi mundantur surdi audiunt mortui resurgunt pauperes evangelizantur Mt. 11:5
- ideo in parabolis loquor eis quia videntes non vident et audientes non audiunt neque intellegunt Mt. 13:13
- vestri autem beati oculi quia vident et aures vestrae quia audiunt Mt. 13:16
- et alii sunt qui in spinis seminantur hii sunt qui verbum audiunt Mk. 4:18
- et hii sunt qui super terram bonam seminati sunt qui audiunt verbum et suscipiunt et fructificant unum triginta et unum sexaginta et unum centum Mk. 4:20
- et respondens dixit illis euntes nuntiate Iohanni quae vidistis et audistis quia caeci vident claudi ambulant leprosi mundantur surdi audiunt mortui resurgunt pauperes evangelizantur Lk. 7:22
- qui autem secus viam sunt qui audiunt deinde venit diabolus et tollit verbum de corde eorum ne credentes salvi fiant Lk. 8:12
- qui respondens dixit ad eos mater mea et fratres mei hii sunt qui verbum Dei audiunt et faciunt Lk. 8:21
- at ille dixit quippini beati qui audiunt verbum Dei et custodiunt Lk. 11:28
- ait autem illi si Mosen et prophetas non audiunt neque si quis ex mortuis resurrexerit credent Lk. 16:31
- huic ostiarius aperit et oves vocem eius audiunt et proprias oves vocat nominatim et educit eas Jn. 10:3
- oves meae vocem meam audiunt et ego cognosco eas et sequuntur me Jn. 10:27
- et Paulus opto apud Deum et in modico et in magno non tantum te sed et omnes hos qui audiunt hodie fieri tales qualis et ego sum exceptis vinculis his Acts 26:29
- adtende tibi et doctrinae insta in illis hoc enim faciens et te ipsum salvum facies et qui te audiunt 1 Tim. 4:16
- beatus qui legit et qui audiunt verba prophetiae et servant ea quae in ea scripta sunt tempus enim prope est Apoc. 1:3