Haller's Concordance: URIAM
- misit autem David ad Ioab dicens mitte ad me Uriam Hettheum misitque Ioab Uriam ad David 2 Ki. 11:6
- et dixit David ad Uriam vade in domum tuam et lava pedes tuos egressus est Urias de domo regis secutusque est eum cibus regius 2 Ki. 11:8
- nuntiatumque est David a dicentibus non ivit Urias ad domum suam et ait David ad Uriam numquid non de via venisti quare non descendisti ad domum tuam 2 Ki. 11:10
- ait ergo David ad Uriam mane hic etiam hodie et cras dimittam te mansit Urias in Hierusalem die illa et altera 2 Ki. 11:12
- scribens in epistula ponite Uriam ex adverso belli ubi fortissimum proelium est et derelinquite eum ut percussus intereat 2 Ki. 11:15
- igitur cum Ioab obsideret urbem posuit Uriam in loco quo sciebat viros esse fortissimos 2 Ki. 11:16
- quare ergo contempsisti verbum Domini ut faceres malum in conspectu meo Uriam Hettheum percussisti gladio et uxorem illius accepisti uxorem et interfecisti eum gladio filiorum Ammon 2 Ki. 12:9
- perrexitque rex Ahaz in occursum Theglathfalassar regis Assyriorum in Damascum cumque vidisset altare Damasci misit rex Ahaz ad Uriam sacerdotem exemplar eius et similitudinem iuxta omne opus eius 4 Ki. 16:10
- et adhibui mihi testes fideles Uriam sacerdotem et Zacchariam filium Barachiae Isa. 8:2
- et eduxerunt Uriam de Aegypto et adduxerunt eum ad regem Ioachim et percussit eum gladio et proiecit cadaver eius in sepulchris vulgi ignobilis Jer. 26:23