Haller's Concordance: URIAS
- et venit Urias ad David quaesivitque David quam recte ageret Ioab et populus et quomodo administraretur bellum 2 Ki. 11:7
- et dixit David ad Uriam vade in domum tuam et lava pedes tuos egressus est Urias de domo regis secutusque est eum cibus regius 2 Ki. 11:8
- dormivit autem Urias ante portam domus regiae cum aliis servis domini sui et non descendit ad domum suam 2 Ki. 11:9
- nuntiatumque est David a dicentibus non ivit Urias ad domum suam et ait David ad Uriam numquid non de via venisti quare non descendisti ad domum tuam 2 Ki. 11:10
- et ait Urias ad David arca et Israhel et Iuda habitant in papilionibus et dominus meus Ioab et servi domini mei super faciem terrae manent et ego ingrediar domum meam ut comedam et bibam et dormiam cum uxore mea per salutem tuam et per salutem animae tuae quod non faciam rem hanc 2 Ki. 11:11
- ait ergo David ad Uriam mane hic etiam hodie et cras dimittam te mansit Urias in Hierusalem die illa et altera 2 Ki. 11:12
- egressique viri de civitate bellabant adversum Ioab et ceciderunt de populo servorum David et mortuus est etiam Urias Hettheus 2 Ki. 11:17
- quis percussit Abimelech filium Hieroboseth nonne mulier misit super eum fragmen molae de muro et interfecit eum in Thebes quare iuxta murum accessistis dices etiam servus tuus Urias Hettheus occubuit 2 Ki. 11:21
- et direxerunt iacula sagittarii ad servos tuos ex muro desuper mortuique sunt de servis regis quin etiam servus tuus Urias Hettheus mortuus est 2 Ki. 11:24
- audivit autem uxor Uriae quod mortuus esset Urias vir suus et planxit eum 2 Ki. 11:26
- Urias Hettheus omnes triginta septem 2 Ki. 23:39
- extruxitque Urias sacerdos altare iuxta omnia quae praeceperat rex Ahaz de Damasco ita fecit Urias sacerdos donec veniret rex Ahaz de Damasco 4 Ki. 16:11
- fecit igitur Urias sacerdos iuxta omnia quae praeceperat rex Ahaz 4 Ki. 16:16
- Urias Ettheus Zabad filius Ooli 1 Par. 11:41
- fuit quoque vir prophetans in nomine Domini Urias filius Semei de Cariathiarim et prophetavit adversum civitatem istam et adversum terram hanc iuxta universa verba Hieremiae Jer. 26:20
- et audivit rex Ioachim et omnes potentes et principes eius verba haec et quaesivit rex interficere eum et audivit Urias et timuit fugitque et ingressus est Aegyptum Jer. 26:21
- et steterunt ad eum Mathathias, Samus, Ananias, Azarias, Urias, Ezechias, et Balsamus ad dexteram, 3 Esd. 9:43