rursumque concepit et peperit filium et ait quoniam audivit Dominus haberi me contemptui dedit etiam istum mihi vocavitque nomen illius Symeon Gen. 29:33
postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium tulit Iacob omnia quae fuerunt patris nostri et de illius facultate ditatus factus est inclitus Gen. 31:1
audivit eum per visionem nocte vocantem se et dicentem sibi Iacob Iacob cui respondit ecce adsum Gen. 46:2
et audivit gemitum eorum ac recordatus foederis quod pepigerat cum Abraham et Isaac et Iacob Ex. 2:24
induratumque est cor Pharaonis et non audivit eos sicut praeceperat Dominus Ex. 7:13
feceruntque similiter malefici Aegyptiorum incantationibus suis et induratum est cor Pharaonis nec audivit eos sicut praeceperat Dominus Ex. 7:22
videns autem Pharao quod data esset requies ingravavit cor suum et non audivit eos sicut praeceperat Dominus Ex. 8:15
et dixerunt malefici ad Pharao digitus Dei est induratumque est cor Pharaonis et non audivit eos sicut praeceperat Dominus Ex. 8:19
induravitque Dominus cor Pharaonis et non audivit eos sicut locutus est Dominus ad Mosen Ex. 9:12
et mane videbitis gloriam Domini audivit enim murmur vestrum contra Dominum nos vero quid sumus quia mussitatis contra nos Ex. 16:7
dixitque Moses ad Aaron dic universae congregationi filiorum Israhel accedite coram Domino audivit enim murmur vestrum Ex. 16:9
audivit ergo Moses flentem populum per familias singulos per ostia tentorii sui iratusque est furor Domini valde sed et Mosi intoleranda res visa est Num. 11:10
quod si audiens vir tacuerit et in alteram diem distulerit sententiam quicquid voverat atque promiserat reddet quia statim ut audivit tacuit Num. 30:14
cumque reversi ploraretis coram Domino non audivit vos nec voci vestrae voluit adquiescere Dt. 1:45
postquam autem reversa est ad socrum suam audivit ab ea filia mi quaeram tibi requiem et providebo ut bene sit tibi Ruth 3:1
Heli autem erat senex valde et audivit omnia quae faciebant filii sui universo Israheli et quomodo dormiebant cum mulieribus quae observabant ad ostium tabernaculi 1 Ki. 2:22
et audivit Heli sonitum clamoris dixitque quis est hic sonitus tumultus huius at ille festinavit et venit et adnuntiavit Heli 1 Ki. 4:14
et audivit Samuhel omnia verba populi et locutus est ea in auribus Domini 1 Ki. 8:21
et universus Israhel audivit huiuscemodi famam percussit Saul stationem Philisthinorum et erexit se Israhel adversum Philisthim clamavit ergo populus post Saul in Galgala 1 Ki. 13:4
cumque adhuc ille loqueretur eis apparuit vir ille spurius ascendens Goliath nomine Philistheus de Geth ex castris Philisthinorum et loquente eo haec eadem verba audivit David 1 Ki. 17:23
et audivit Saul quod apparuisset David et viri qui erant cum eo Saul autem cum maneret in Gabaa et esset in nemore quod est in Rama hastam manu tenens cunctique socii eius circumstarent eum 1 Ki. 22:6
et ait David Domine Deus Israhel audivit famam servus tuus quod disponat Saul venire ad Ceila ut evertat urbem propter me 1 Ki. 23:10
si tradent me viri Ceila in manus eius et si descendet Saul sicut audivit servus tuus Domine Deus Israhel indica servo tuo et ait Dominus descendet 1 Ki. 23:11
omnisque populus audivit et placuerunt eis cuncta quae fecit rex in conspectu totius populi 2 Ki. 3:36
audivit autem filius Saul quod cecidisset Abner in Hebron et dissolutae sunt manus eius omnisque Israhel perturbatus est 2 Ki. 4:1
audivit autem Thou rex Emath quod percussisset David omne robur Adadezer 2 Ki. 8:9
audivit autem uxor Uriae quod mortuus esset Urias vir suus et planxit eum 2 Ki. 11:26
et audivit rex ut liberaret ancillam suam de manu omnium qui volebant delere me et filium meum simul de hereditate Dei 2 Ki. 14:16
et versa est victoria in die illa in luctum omni populo audivit enim populus in die illa dici dolet rex super filio suo 2 Ki. 19:2
audivit autem Adonias et omnes qui invitati fuerant ab eo iamque convivium finitum erat sed et Ioab audita voce tubae ait quid sibi vult clamor civitatis tumultuantis 3 Ki. 1:41
audivit itaque omnis Israhel iudicium quod iudicasset rex et timuerunt regem videntes sapientiam Dei esse in eo ad faciendum iudicium 3 Ki. 3:28
misit quoque Hiram rex Tyri servos suos ad Salomonem audivit enim quod ipsum unxissent regem pro patre eius quia amicus fuerat Hiram David omni tempore 3 Ki. 5:1
audivit Ahias sonitum pedum eius introeuntis per ostium et ait ingredere uxor Hieroboam quare aliam esse te simulas ego autem missus sum ad te durus nuntius 3 Ki. 14:6
audivit Athalia vocem currentis populi et ingressa ad turbas in templum Domini 4 Ki. 11:13
deprecatus est autem Ioachaz faciem Domini et audivit eum Dominus vidit enim angustiam Israhel qua adtriverat eos rex Syriae 4 Ki. 13:4
si forte audiat Dominus Deus tuus universa verba Rabsacis quem misit rex Assyriorum dominus suus ut exprobraret Deum viventem et argueret verbis quae audivit Dominus Deus tuus et fac orationem pro reliquiis quae reppertae sunt 4 Ki. 19:4
ecce omnia et vidit oculus meus et audivit auris mea et intellexi singula Job 13:1
recedite a me omnes qui operamini iniquitatem quia audivit Dominus vocem fletus mei Ps. 6:8
audivit Dominus deprecationem meam Dominus orationem meam suscipiet Ps. 6:9
et metuite eum universum semen Israhel quoniam non dispexit neque contempsit modestiam pauperis et non abscondit faciem suam ab eo et cum clamaret ad eum audivitPs. 22:24
benedictus Dominus qui audivit vocem deprecationis meae Ps. 28:6
et audivit clamorem meum et eduxit me de lacu famoso de luto caeni et statuit super petram pedes meos stabilivit gressus meos Ps. 40:2
ideo audivit Dominus et non distulit et ignis accensus est in Iacob et furor ascendit in Israhel Ps. 78:21
audivit Deus et non distulit et proiecit vehementer Israhel Ps. 78:59
et non audivit populus meus vocem meam et Israhel non credidit mihi Ps. 81:11
audivit et laetata est Sion et exultaverunt filiae Iudae propter iudicia tua Domine Ps. 97:8
multa talia vidit oculus meus et fortiora horum audivit auris mea Sir. 16:6
verbum sapiens quodcumque audierit scius laudabit et ad se adiciet audivit luxuriosus et displicebit illi et proiciet illud post dorsum suum Sir. 21:18
audivit eum et vocem ipsius et induxit illum in nubem Sir. 45:5
invocavit Altissimum potentem in obpugnando inimicos undique et audivit illum magnus et sanctus Deus in saxis grandinis virtutis valde fortis Sir. 46:6
et invocaverunt Dominum misericordem et patentes manus extulerunt ad caelum et sanctus Dominus Deus audivit cito vocem ipsorum Sir. 48:22
si quo modo audiat Dominus Deus tuus verba Rabsaces quem misit rex Assyriorum dominus suus ad blasphemandum Deum viventem et obprobrandum sermonibus quos audivit Dominus Deus tuus leva ergo orationem pro reliquiis quae reppertae sunt Isa. 37:4
et audivit de Tharaca rege Aethiopiae dicentes egressus est ut pugnet contra te quod cum audisset misit nuntios ad Ezechiam dicens Isa. 37:9
quis audivit umquam tale et quis vidit huic simile numquid parturiet terra in die una aut parietur gens simul quia parturivit et peperit Sion filios suos Isa. 66:8
ventrem meum ventrem meum doleo sensus cordis mei turbati sunt in me non tacebo quoniam vocem bucinae audivit anima mea clamorem proelii Jer. 4:19
et dices ad eos haec est gens quae non audivit vocem Domini Dei sui nec recepit disciplinam periit fides et ablata est de ore eorum Jer. 7:28
ideo haec dicit Dominus interrogate gentes quis audivit talia horribilia quae fecit nimis virgo Israhel Jer. 18:13
et audivit Phassur filius Emmer sacerdos qui constitutus erat princeps in domo Domini Hieremiam prophetantem sermones istos Jer. 20:1
quis enim adfuit in consilio Domini et vidit et audivit sermonem eius quis consideravit verbum illius et audivitJer. 23:18
et audivit rex Ioachim et omnes potentes et principes eius verba haec et quaesivit rex interficere eum et audivit Urias et timuit fugitque et ingressus est Aegyptum Jer. 26:21
et nuntiavit eis Micheas omnia verba quae audivit legente Baruch ex volumine in auribus populi Jer. 36:13
verumtamen Elnathan et Dalaias et Gamarias contradixerunt regi ne conbureret librum et non audivit eos Jer. 36:25
et respondit Hieremias falsum est non fugio ad Chaldeos et non audivit eum sed conprehendit Hierias Hieremiam et adduxit eum ad principes Jer. 37:14
audivit autem Saphatias filius Matthan et Gedelias filius Phassur et Iuchal filius Selemiae et Phassur filius Melchiae sermones quos Hieremias loquebatur ad omnem populum dicens Jer. 38:1
audivit autem Abdemelech Aethiops vir eunuchus qui erat in domo regis quod misissent Hieremiam in lacum porro rex sedebat in porta Beniamin Jer. 38:7
audivit autem Iohanan filius Caree et omnes principes bellatorum qui erant cum eo omne malum quod fecerat Ismahel filius Nathaniae Jer. 41:11
et non audivit Iohanan filius Caree et omnes principes bellatorum et universus populus vocem Domini ut maneret in terra Iuda Jer. 43:4
audivit rex Babylonis famam eorum et dissolutae sunt manus eius angustia adprehendit eum dolor quasi parturientem Jer. 50:43
sonum bucinae audivit et non se observavit sanguis eius in ipso erit si autem custodierit animam suam salvavit Ezec. 33:5
non audivit vocem et non suscepit disciplinam in Domino non est confisa ad Deum suum non adpropiavit Soph. 3:2
et audivit Zorobabel filius Salathihel et Iesus filius Iosedech sacerdos magnus et omnes reliquiae populi vocem Dei sui et verba Aggei prophetae sicut misit eum Dominus Deus eorum ad ipsos et timuit populus a facie Domini Agg. 1:12
tunc locuti sunt timentes Deum unusquisque cum proximo suo et adtendit Dominus et audivit et scriptus est liber monumenti coram eo timentibus Dominum et cogitantibus nomen eius Mal. 3:16
et audivit Seron princeps exercitus Syriae quod congregavit Iudas congregationem et ecclesiam fidelium secum 1 Ma. 3:13
ut audivit autem Antiochus sermones istos iratus est animo et misit et congregavit exercitum universi regni sui castra fortia valde 1 Ma. 3:27
et audivit Iudas et surrexit ipse et potentes percutere virtutem exercituum regis quae erat in Ammaum 1 Ma. 4:3
ut audivit autem Iudas et populus sermones istos convenit ecclesia magna cogitare quid facerent fratribus suis qui in tribulatione erant et expugnabantur ab eis 1 Ma. 5:16
audivit Iosepphus Zacchariae filius et Azarias princeps virtutis res bene gestas et proelia quae facta sunt 1 Ma. 5:56
et rex Antiochus perambulavit superiores regiones et audivit esse civitatem Elymaidem in Perside nobilissimam et copiosam in argento et auro 1 Ma. 6:1
et factum est ut audivit rex sermones istos expavit et commotus est valde et decidit in lectum et incidit in languorem prae tristitia quia non est factum sicut cogitabat 1 Ma. 6:8
et iratus est rex ut audivit et convocavit omnes amicos suos et principes exercitus sui et eos qui super equites erant 1 Ma. 6:28
et audivit Lysias quod Philippus quem constituit rex Antiochus cum adhuc viveret et nutriret Antiochum filium suum ut regnaret 1 Ma. 6:55
et audivit Iudas nomen Romanorum quia sunt potentes viribus et adquiescunt ad omnia quae postulantur ab eis et quicumque accesserunt ad eos statuerunt cum eis amicitias et quia sunt potentes viribus 1 Ma. 8:1
interea ubi audivit Demetrius quia cecidit Nicanor et exercitus eius in proelio adposuit Bacchidem et Alchimum rursum mittere in Iudaeam et dextrum cornu cum illis 1 Ma. 9:1
et audivit Bacchides et venit die sabbatorum usque ad oram Iordanis in virtute multa 1 Ma. 9:43
et audivit Demetrius rex et congregavit exercitum valde copiosum et exivit obviam illi in proelium 1 Ma. 10:2
et audivit Alexander rex promissa quae promisit Demetrius Ionathae et narraverunt ei proelia et virtutes quas ipse fecit et fratres eius et labores quos laboraverunt 1 Ma. 10:15
et audivit Demetrius verba ista et contristatus est et ait 1 Ma. 10:22
ut audivit autem Ionathas et populus sermones istos non crediderunt eis nec receperunt eos quia recordati sunt malitiae magnae quam fecerat in Israhel et tribulaverat eos valde 1 Ma. 10:46
et audivit Alexander rex et contristatus est valde et reversus est Antiochiam 1 Ma. 10:68
ut audivit autem Ionathas sermones Apollonii motus est animo et elegit decem milia virorum et exiit ab Hierusalem et concurrit ei Simon frater eius in adiutorium 1 Ma. 10:74
et audivit Apollonius et admovit tria milia equitum et exercitum multum 1 Ma. 10:77
et factum est ut audivit Alexander rex sermones istos addidit adhuc glorificare Ionathan 1 Ma. 10:88
et audivit Alexander et venit ad eum in bello et produxit Ptolomeus rex exercitum et occurrit ei in manu valida et fugavit eum 1 Ma. 11:15
et ut audivit iratus est et statim venit Ptolomaidam et scripsit Ionathae ne obsideret sed occurreret sibi ad conloquium festinato 1 Ma. 11:22
ut audivit autem Ionathas iussit obsideri et elegit de senioribus Israhel et de sacerdotibus et dedit se periculo 1 Ma. 11:23
et audivit Ionathas quia praevaricati sunt principes Demetrii in Cades quae est in Galilea cum exercitu multo volentes eum removere a negotio regni 1 Ma. 11:63
et audivit Ionathas quoniam egressi sunt principes Demetrii cum exercitu multo supra quam prius pugnare adversus eum 1 Ma. 12:24
audivit enim quod vellent praesidium tradere partibus Demetrii et posuit ibi custodes ut custodirent eam 1 Ma. 12:34
et audivit Simon quod congregavit Tryfon exercitum copiosum ut veniret in terram Iuda et adtereret eam 1 Ma. 13:1
et accensus est spiritus populi simul ut audivit sermones istos 1 Ma. 13:7
et audivit Arsaces rex Persidis et Mediae quia intravit Demetrius confines suos et misit unum de principibus suis ut conprehenderent eum vivum et adducerent eum ad se 1 Ma. 14:2
audivit enim quod appellati sunt Iudaei a Romanis amici et socii et fratres et quia susceperunt legatos Simonis gloriose 1 Ma. 14:40
ut audivit autem vehementer expavit et conprehendit viros qui venerant perdere eum et occidit eos cognovit enim quia quaerebant eum perdere 1 Ma. 16:22
et audivit Herodes rex manifestum enim factum est nomen eius et dicebat quia Iohannes Baptista resurrexit a mortuis et propterea inoperantur virtutes in illo Mk. 6:14
mulier enim statim ut audivit de eo cuius habebat filia spiritum inmundum intravit et procidit ad pedes eius Mk. 7:25
ipse ergo David dicit eum Dominum et unde est filius eius et multa turba eum libenter audivitMk. 12:37
et factum est ut audivit salutationem Mariae Elisabeth exultavit infans in utero eius et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth Lk. 1:41
qui autem audivit et non fecit similis est homini aedificanti domum suam supra terram sine fundamento in quam inlisus est fluvius et continuo concidit et facta est ruina domus illius magna Lk. 6:49
audivit autem Herodes tetrarcha omnia quae fiebant ab eo et haesitabat eo quod diceretur Lk. 9:7
erat autem filius eius senior in agro et cum veniret et adpropinquaret domui audivit symphoniam et chorum Lk. 15:25
et quod vidit et audivit hoc testatur et testimonium eius nemo accipit Jn. 3:32
est scriptum in prophetis et erunt omnes docibiles Dei omnis qui audivit a Patre et didicit venit ad me Jn. 6:45
audivit Iesus quia eiecerunt eum foras et cum invenisset eum dixit ei tu credis in Filium Dei Jn. 9:35
ut ergo audivit quia infirmabatur tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus Jn. 11:6
Martha ergo ut audivit quia Iesus venit occurrit illi Maria autem domi sedebat Jn. 11:20
illa ut audivit surgit cito et venit ad eum Jn. 11:29
adcurrens autem Philippus audivit illum legentem Esaiam prophetam et dixit putasne intellegis quae legis Acts 8:30
et cadens in terram audivit vocem dicentem sibi Saule Saule quid me persequeris Acts 9:4
hic audivit Paulum loquentem qui intuitus eum et videns quia haberet fidem ut salvus fieret Acts 14:9
et quaedam mulier nomine Lydia purpuraria civitatis Thyatirenorum colens Deum audivit cuius Dominus aperuit cor intendere his quae dicebantur a Paulo Acts 16:14
post aliquot autem dies veniens Felix cum Drusilla uxore sua quae erat Iudaea vocavit Paulum et audivit ab eo fidem quae est in Iesum Christum Acts 24:24
sed sicut scriptum est quod oculus non vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit quae praeparavit Deus his qui diligunt illum 1 Cor. 2:9
quoniam raptus est in paradisum et audivit arcana verba quae non licet homini loqui 2 Cor. 12:4
et dixi ei: vade a me et non ad me accedas usque diebus septem, et tunc venies ad me. et audivit ut dixi et recessit a me. 4 Esd. 5:19