Haller's Concordance: AUFER
- quod autem furti arguis apud quemcumque inveneris deos tuos necetur coram fratribus nostris scrutare quicquid tuorum apud me inveneris et aufer haec dicens ignorabat quod Rahel furata esset idola Gen. 31:32
- aufer iniquitatem famulae tuae faciens enim faciet tibi Dominus domino meo domum fidelem quia proelia Domini domine mi tu proeliaris malitia ergo non inveniatur in te omnibus diebus vitae tuae 1 Ki. 25:28
- dixitque David ad Deum peccavi nimis ut hoc facerem obsecro aufer iniquitatem servi tui quia insipienter egi 1 Par. 21:8
- aufer a me obprobrium et contemptum quoniam testimonia tua custodivi Ps. 119:22
- viam mendacii aufer a me et legem tuam dona mihi Ps. 119:29
- tolle vestimentum eius qui fideiussor extitit alieni et pro extraneis aufer pignus ab eo Pr. 20:16
- aufer robiginem de argento et egredietur vas purissimum Pr. 25:4
- aufer impietatem de vultu regis et firmabitur iustitia thronus eius Pr. 25:5
- aufer iram a corde tuo et amove malitiam a carne tua adulescentia enim et voluptas vana sunt Eccl. 11:10
- aufer a me ventris concupiscentias et concubitus concupiscentiae ne adprehendant me et animae inreverenti et infrunitae ne tradas me Sir. 23:6
- et adprehendent septem mulieres virum unum in die illa dicentes panem nostrum comedemus et vestimentis nostris operiemur tantummodo vocetur nomen tuum super nos aufer obprobrium nostrum Isa. 4:1
- haec dicit Dominus Deus aufer cidarim tolle coronam nonne haec est quae humilem sublevavit et sublimem humiliavit Ezec. 21:26
- tollite vobiscum verba et convertimini ad Dominum dicite ei omnem aufer iniquitatem et accipe bonum et reddemus vitulos labiorum nostrorum Osee 14:2
- aufer a me tumultum carminum tuorum et cantica lyrae tuae non audiam Amos 5:23