Haller's Concordance: UTERI
- abundare te faciet Dominus omnibus bonis fructu uteri tui et fructu iumentorum tuorum fructu terrae tuae quam iuravit Dominus patribus tuis ut daret tibi Dt. 28:11
- et comedes fructum uteri tui et carnes filiorum et filiarum tuarum quas dedit tibi Dominus Deus tuus in angustia et vastitate qua opprimet te hostis tuus Dt. 28:53
- et abundare te faciet Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum in subole uteri tui et in fructu iumentorum tuorum in ubertate terrae tuae et in rerum omnium largitate revertetur enim Dominus ut gaudeat super te in omnibus bonis sicut gavisus est in patribus tuis Dt. 30:9
- tu autem aegrotabis pessimo languore uteri donec egrediantur vitalia tua paulatim per dies singulos 2 Par. 21:15
- halitum meum exhorruit uxor mea et orabam filios uteri mei Job 19:17
- plenus sum enim sermonibus et coartat me spiritus uteri mei Job 32:18
- quid dilecte mi quid dilecte uteri mei quid dilecte votorum meorum Pr. 31:2
- sed sagittis parvulos interficiant et lactantibus uteri non misereantur et super filios non parcat oculus eorum Isa. 13:18
- et fuisset quasi harena semen tuum et stirps uteri tui ut lapilli eius non interisset et non fuisset adtritum nomen eius a facie mea Isa. 48:19
- numquid oblivisci potest mulier infantem suum ut non misereatur filio uteri sui et si illa oblita fuerit ego tamen non obliviscar tui Isa. 49:15
- percussus est Ephraim radix eorum exsiccata est fructum nequaquam facient quod si et genuerint interficiam amantissima uteri eorum Osee 9:16