Haller's Concordance: UTERQUE
- erant autem uterque nudi Adam scilicet et uxor eius et non erubescebant Gen. 2:25
- idcirco vocatus est locus ille Bersabee quia ibi uterque iuraverunt Gen. 21:31
- quem vocavit Laban tumulus Testis et Iacob acervum Testimonii uterque iuxta proprietatem linguae suae Gen. 31:47
- ubi una nocte uterque vidimus somnium praesagum futurorum Gen. 41:11
- si quis dormierit cum nuru sua uterque moriantur quia scelus operati sunt sanguis eorum sit super eos Lev. 20:12
- qui dormierit cum masculo coitu femineo uterque operati sunt nefas morte moriantur sit sanguis eorum super eos Lev. 20:13
- si dormierit vir cum uxore alterius uterque morientur id est adulter et adultera et auferes malum de Israhel Dt. 22:22
- apparuit igitur uterque stationi Philisthinorum dixeruntque Philisthim en Hebraei egrediuntur de cavernis in quibus absconditi fuerant 1 Ki. 14:11
- percussit igitur uterque foedus coram Domino mansitque David in silva Ionathas autem reversus est in domum suam 1 Ki. 23:18
- porro rex Israhel et Iosaphat rex Iuda uterque sedebant in solio suo vestiti cultu regio sedebant autem in area iuxta portam Samariae omnesque prophetae vaticinabantur coram eis 2 Par. 18:9
- Quaesitum est, et inventum: et appensus est uterque eorum in patibulo. Mandatumque est historiis, et annalibus traditum coram rege. Esther 2:23
- et qui iustificat impium et qui condemnat iustum abominabilis est uterque apud Dominum Pr. 17:15
- et iussit stare currum et descenderunt uterque in aquam Philippus et eunuchus et baptizavit eum Acts 8:38