Haller's Concordance: UTINAM
- dixitque ad Deum utinam Ismahel vivat coram te Gen. 17:18
- dixeruntque ad eos filii Israhel utinam mortui essemus per manum Domini in terra Aegypti quando sedebamus super ollas carnium et comedebamus panes in saturitate cur eduxistis nos in desertum istud ut occideretis omnem multitudinem fame Ex. 16:3
- utinam mortui essemus in Aegypto et non in hac vasta solitudine utinam pereamus et non inducat nos Dominus in terram istam ne cadamus gladio et uxores ac liberi nostri ducantur captivi nonne melius est reverti in Aegyptum Num. 14:3
- et versi in seditionem dixerunt utinam perissemus inter fratres nostros coram Domino Num. 20:3
- respondit Balaam quia commeruisti et inlusisti mihi utinam haberem gladium ut te percuterem Num. 22:29
- utinam saperent et intellegerent ac novissima providerent Dt. 32:29
- et dixit Iosue heu Domine Deus quid voluisti transducere populum istum Iordanem fluvium ut traderes nos in manus Amorrei et perderes utinam ut coepimus mansissemus trans Iordanem Josu. 7:7
- nonne Achan filius Zare praeteriit mandatum Domini et super omnem populum Israhel ira eius incubuit et ille erat unus homo atque utinam solus perisset in scelere suo Josu. 22:20
- utinam daret aliquis populum istum sub manu mea ut auferrem de medio Abimelech dictumque est Abimelech congrega exercitus multitudinem et veni Judg. 9:29
- et illa dixit utinam inveniat ancilla tua gratiam in oculis tuis et abiit mulier in viam suam et comedit vultusque eius non sunt amplius in diversa mutati 1 Ki. 1:18
- quae ait ad dominam suam utinam fuisset dominus meus ad prophetam qui est in Samaria profecto curasset eum a lepra quam habet 4 Ki. 5:3
- Traditi enim sumus ego et populus meus, ut conteramur, iugulemur, et pereamus. Atque utinam in servos et famulas venderemur: esset tolerabile malum, et gemens tacerem: nunc autem hostis noster est, cuius crudelitas redundat in regem. Esther 7:4
- utinam adpenderentur peccata mea quibus iram merui et calamitas quam patior in statera Job 6:2
- quare de vulva eduxisti me qui utinam consumptus essem ne oculus me videret Job 10:18
- atque utinam Deus loqueretur tecum et aperiret labia sua tibi Job 11:5
- atque utinam taceretis ut putaremini esse sapientes Job 13:5
- poteram et ego similia vestri loqui atque utinam esset anima vestra pro anima mea consolarer et ego vos sermonibus et moverem caput meum super vos Job 16:4
- atque utinam sic iudicaretur vir cum Deo quomodo iudicatur filius hominis cum collega suo Job 16:21
- utinam impleatur venter eius ut emittat in eum iram furoris sui et pluat super illum bellum suum Job 20:23
- unum locutus sum quod utinam non dixissem et alterum quibus ultra non addam Job 40:5
- utinam populus meus audisset me Israhel in viis meis ambulasset Ps. 81:13
- utinam dirigantur viae meae ad custodienda praecepta tua Ps. 119:5
- utinam adtendisses mandata mea facta fuisset sicut flumen pax tua et iustitia tua sicut gurgites maris Isa. 48:18
- utinam disrumperes caelos et descenderes a facie tua montes defluerent Isa. 64:1
- utinam non essem vir habens spiritum et mendacium potius loquerer stillabo tibi in vinum et in ebrietatem et erit super quem stillatur populus iste Mic. 2:11
- iam saturati estis iam divites facti estis sine nobis regnastis et utinam regnaretis ut et nos vobiscum regnaremus 1 Cor. 4:8
- utinam sustineretis modicum quid insipientiae meae sed et subportate me 2 Cor. 11:1
- utinam et abscidantur qui vos conturbant Gal. 5:12
- scio opera tua quia neque frigidus es neque calidus utinam frigidus esses aut calidus Apoc. 3:15