Haller's Concordance: UTIQUE
- numquid qui contendit cum Deo tam facile conquiescit utique qui arguit Deum debet respondere ei Job 40:2
- si vere utique iustitiam loquimini recta iudicate filii hominum Ps. 58:1
- numquid gloriabitur securis contra eum qui secat in ea aut exaltabitur serra contra eum a quo trahitur quomodo si elevetur virga contra levantem se et exaltetur baculus qui utique lignum est Isa. 10:15
- ecce ego facio nova et nunc orientur utique cognoscetis ea ponam in deserto viam et in invio flumina Isa. 43:19
- si stetissent in consilio meo et nota fecissent verba mea populo meo avertissem utique eos a via sua mala et a pessimis cogitationibus suis Jer. 23:22
- indicabo tibi o homo quid sit bonum et quid Dominus quaerat a te utique facere iudicium et diligere misericordiam et sollicitum ambulare cum Deo tuo Mic. 6:8
- alioquin nisi contigisset eos multis peccatis esse involutos sicut Heliodorus qui missus est a Seleuco rege ad expoliandum aerarium etiam hic statim adveniens flagellatus et repulsus utique fuisset ab audacia 2 Ma. 5:18
- cum autem venisset domum accesserunt ad eum caeci et dicit eis Iesus creditis quia possum hoc facere vobis dicunt ei utique Domine Mt. 9:28
- et dixerunt ei audis quid isti dicant Iesus autem dicit eis utique numquam legistis quia ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem Mt. 21:16
- illud autem scitote quoniam si sciret pater familias qua hora fur venturus esset vigilaret utique et non sineret perfodiri domum suam Mt. 24:43
- oportuit ergo te mittere pecuniam meam nummulariis et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura Mt. 25:27
- at illa respondit et dicit ei utique Domine nam et catelli sub mensa comedunt de micis puerorum Mk. 7:28
- et ait illis utique dicetis mihi hanc similitudinem medice cura te ipsum quanta audivimus facta in Capharnaum fac et hic in patria tua Lk. 4:23
- sed quid existis videre prophetam utique dico vobis et plus quam prophetam Lk. 7:26
- videns autem Pharisaeus qui vocaverat eum ait intra se dicens hic si esset propheta sciret utique quae et qualis mulier quae tangit eum quia peccatrix est Lk. 7:39
- hoc autem scitote quia si sciret pater familias qua hora fur veniret vigilaret utique et non sineret perfodiri domum suam Lk. 12:39
- et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam et ego veniens cum usuris utique exegissem illud Lk. 19:23
- dixit ergo eis Iesus si Deus pater vester esset diligeretis utique me ego enim ex Deo processi et veni neque enim a me ipso veni sed ille me misit Jn. 8:42
- ait illi utique Domine ego credidi quia tu es Christus Filius Dei qui in mundum venisti Jn. 11:27
- si cognovissetis me et Patrem meum utique cognovissetis et amodo cognoscitis eum et vidistis eum Jn. 14:7
- audistis quia ego dixi vobis vado et venio ad vos si diligeretis me gauderetis utique quia vado ad Patrem quia Pater maior me est Jn. 14:28
- Petrus autem ad eam quid utique convenit vobis temptare Spiritum Domini ecce pedes eorum qui sepelierunt virum tuum ad ostium et efferent te Acts 5:9
- quid ergo est utique oportet convenire multitudinem audient enim te supervenisse Acts 21:22
- ut vero viderunt barbari pendentem bestiam de manu eius ad invicem dicebant utique homicida est homo hic qui cum evaserit de mari Ultio non sinit vivere Acts 28:4
- non utique fornicariis huius mundi aut avaris aut rapacibus aut idolis servientibus alioquin debueratis de hoc mundo exisse 1 Cor. 5:10
- an propter nos utique dicit nam propter nos scripta sunt quoniam debet in spe qui arat arare et qui triturat in spe fructus percipiendi 1 Cor. 9:10
- quod si nosmet ipsos diiudicaremus non utique iudicaremur 1 Cor. 11:31
- de Apollo autem fratre multum rogavi eum ut veniret ad vos cum fratribus et utique non fuit voluntas ut nunc veniret veniet autem cum ei vacuum fuerit 1 Cor. 16:12
- nam si illud prius culpa vacasset non utique secundi locus inquireretur Heb. 8:7
- et si quidem illius meminissent de qua exierunt habebant utique tempus revertendi Heb. 11:15
- ex nobis prodierunt sed non erant ex nobis nam si fuissent ex nobis permansissent utique nobiscum sed ut manifesti sint quoniam non sunt omnes ex nobis 1 Jn. 2:19
- et dixi: non utique poterit, sed secundum tempus. 4 Esd. 5:47