Haller's Concordance: UTRIUSQUE
- ingressus itaque Laban tabernaculum Iacob et Liae et utriusque famulae non invenit cumque intrasset tentorium Rahelis Gen. 31:33
- ad perpetrandam fraudem tam in bove quam in asino et ove ac vestimento et quicquid damnum inferre potest ad deos utriusque causa perveniet et si illi iudicaverint duplum restituet proximo suo Ex. 22:9
- sicut pro peccato offertur hostia ita et pro delicto utriusque hostiae lex una erit ad sacerdotem qui eam obtulerit pertinebit Lev. 7:7
- benedictus eris inter omnes populos non erit apud te sterilis utriusque sexus tam in hominibus quam in gregibus tuis Dt. 7:14
- domus autem plena erat virorum ac mulierum et erant ibi omnes principes Philisthinorum ac de tecto et solario circiter tria milia utriusque sexus spectabant ludentem Samson Judg. 16:27
- igitur alae utriusque cherubin expansae erant et extendebantur per cubitos viginti ipsi autem stabant erectis pedibus et facies eorum versae erant ad exteriorem domum 2 Par. 3:13
- universaeque multitudini tam uxoribus quam liberis eorum utriusque sexus fideliter cibi de his quae sanctificata fuerant praebebantur 2 Par. 31:18
- dives et pauper obviaverunt sibi utriusque operator est Dominus Pr. 22:2
- quoniam repente consurget perditio eorum et ruinam utriusque quis novit Pr. 24:22
- pauper et creditor obviam fuerunt sibi utriusque inluminator est Dominus Pr. 29:13
- sapientis oculi in capite eius stultus in tenebris ambulat et didici quod unus utriusque esset interitus Eccl. 2:14
- idcirco unus interitus est hominis et iumentorum et aequa utriusque condicio sicut moritur homo sic et illa moriuntur similiter spirant omnia et nihil habet homo iumento amplius cuncta subiacent vanitati Eccl. 3:19