Haller's Concordance: UVA
- vino et omni quod inebriare potest abstinebunt acetum ex vino et ex qualibet alia potione et quicquid de uva exprimitur non bibent uvas recentes siccasque non comedent Num. 6:3
- cunctis diebus quibus ex voto Domino consecrantur quicquid ex vinea esse potest ab uva passa usque ad acinum non comedent Num. 6:4
- pergentesque usque ad torrentem Botri absciderunt palmitem cum uva sua quem portaverunt in vecte duo viri de malis quoque granatis et de ficis loci illius tulerunt Num. 13:23
- de vinea Sodomorum vinea eorum et de suburbanis Gomorrae uva eorum uva fellis et botri amarissimi Dt. 32:32
- ante tempus postulabam pro illa et usque in novissimis inquiram eam defloriet tamquam praecox uva Sir. 51:19
- congregans congregabo eos ait Dominus non est uva in vitibus et non sunt ficus in ficulnea folium defluxit et dedi eis quae praetergressa sunt Jer. 8:13
- et uva tradet se ad vindemiam, et quis adligabit eam? erit enim et locis desertio multa. 4 Esd. 16:27