Haller's Concordance: UXORIBUS
- dixitque Lamech uxoribus suis Adae et Sellae audite vocem meam uxores Lamech auscultate sermonem meum quoniam occidi virum in vulnus meum et adulescentulum in livorem meum Gen. 4:23
- surrexit Iacob a puteo Iuramenti tuleruntque eum filii cum parvulis et uxoribus suis in plaustris quae miserat Pharao ad portandum senem Gen. 46:5
- cunctae animae quae ingressae sunt cum Iacob in Aegyptum et egressae de femore illius absque uxoribus filiorum sexaginta sex Gen. 46:26
- ait ad eos estote parati in diem tertium ne adpropinquetis uxoribus vestris Ex. 19:15
- cumque recessissent a tentoriis eorum per circuitum Dathan et Abiram egressi stabant in introitu papilionum suorum cum uxoribus et liberis omnique frequentia Num. 16:27
- absque uxoribus et parvulis ac iumentis novi enim quod plura habeatis pecora et in urbibus remanere debebunt quas tradidi vobis Dt. 3:19
- una sapientior ceteris uxoribus eius haec socrui verba respondit Judg. 5:29
- itaque haec dicit Dominus ecce ego suscitabo super te malum de domo tua et tollam uxores tuas in oculis tuis et dabo proximo tuo et dormiet cum uxoribus tuis in oculis solis huius 2 Ki. 12:11
- atque in hunc modum fecit universis uxoribus suis alienigenis quae adolebant tura et immolabant diis suis 3 Ki. 11:8
- vocavit autem rex Israhel omnes seniores terrae et ait animadvertite et videte quoniam insidietur nobis misit enim ad me pro uxoribus meis et filiis et pro argento et auro et non abnui 3 Ki. 20:7
- mulier autem quaedam de uxoribus prophetarum clamabat ad Heliseum dicens servus tuus vir meus mortuus est et tu nosti quia servus tuus fuit timens Dominum et ecce creditor venit ut tollat duos filios meos ad serviendum sibi 4 Ki. 4:1
- omnis vero Iuda stabat coram Domino cum parvulis et uxoribus et liberis suis 2 Par. 20:13
- ecce Dominus percutiet te plaga magna cum populo tuo et filiis et uxoribus tuis universaque substantia tua 2 Par. 21:14
- universaeque multitudini tam uxoribus quam liberis eorum utriusque sexus fideliter cibi de his quae sanctificata fuerant praebebantur 2 Par. 31:18
- et nunc date confessionem Domino Deo patrum vestrorum et facite placitum eius et separamini a populis terrae et ab uxoribus alienigenis 1 Esd. 10:11
- perspexi atque surrexi et aio ad optimates et ad magistratus et ad reliquam partem vulgi nolite timere a facie eorum Domini magni et terribilis mementote et pugnate pro fratribus vestris filiis vestris et filiabus vestris uxoribus vestris et domibus 2 Esd. 4:14
- Erant autem sacerdotes Bel septuaginta, exceptis uxoribus, et parvulis, et filiis. Et venit rex cum Daniele in templum Bel. Dan. 14:9
- et sumpsit eos qui erant in Galilea et in Arbatis cum uxoribus et natis et omnibus quae erant illis et adduxit in Iudaeam cum laetitia magna 1 Ma. 5:23
- et ascenderunt qui erant in civitate cum uxoribus et filiis supra murum scissis tunicis suis et clamaverunt voce magna postulantes a Simone dextras sibi dari 1 Ma. 13:45
- Ioppitae vero tale quoddam flagitium perpetrarunt rogaverunt Iudaeos cum quibus habitabant ascendere scaphas quas paraverant cum uxoribus et filiis quasi nullis inimicitiis inter eos subiacentibus 2 Ma. 12:3
- erat enim pro uxoribus et filiis itemque pro fratribus et cognatis minor sollicitudo maximus vero et primus pro sanctitate timor erat templi 2 Ma. 15:18
- et explicitis diebus profecti ibamus deducentibus nos omnibus cum uxoribus et filiis usque foras civitatem et positis genibus in litore oravimus Acts 21:5
- et in tota Iudaea lugebant Iosiam, et lamentabat Hieremias propheta pro Iosiam, et qui praesidebant cum uxoribus lamentabant eum usque in hunc diem. et datum est hoc fieri semper in omne genus Israhel. 3 Esd. 1:32
- et perficite voluntatem ipsius et discedite a gentibus terrae et ab uxoribus alienigenis. 3 Esd. 9:9