Haller's Concordance: UXORIS
- ad Adam vero dixit quia audisti vocem uxoris tuae et comedisti de ligno ex quo praeceperam tibi ne comederes maledicta terra in opere tuo in laboribus comedes eam cunctis diebus vitae tuae Gen. 3:17
- et vocavit Adam nomen uxoris suae Hava eo quod mater esset cunctorum viventium Gen. 3:20
- duxerunt autem Abram et Nahor uxores nomen autem uxoris Abram Sarai et nomen uxoris Nahor Melcha filia Aran patris Melchae et patris Ieschae Gen. 11:29
- dissimulante illo adprehenderunt manum eius et manum uxoris ac duarum filiarum eius eo quod parceret Dominus illi Gen. 19:16
- necdum intra se verba conpleverat et ecce Rebecca egrediebatur filia Bathuel filii Melchae uxoris Nahor fratris Abraham habens hydriam in scapula Gen. 24:15
- et haec nomina filiorum eius Eliphaz filius Ada uxoris Esau Rauhel quoque filius Basemath uxoris eius Gen. 36:10
- erat autem Thamna concubina Eliphaz filii Esau quae peperit ei Amalech hii sunt filii Adae uxoris Esau Gen. 36:12
- filii autem Rauhel Naath et Zara Semma et Meza hii filii Basemath uxoris Esau Gen. 36:13
- isti quoque erant filii Oolibama filiae Ana filiae Sebeon uxoris Esau quos genuit ei Hieus et Hielom et Core Gen. 36:14
- hii quoque filii Rauhel filii Esau dux Naath dux Zara dux Semma dux Meza hii duces Rauhel in terra Edom isti filii Basemath uxoris Esau Gen. 36:17
- hii autem filii Oolibama uxoris Esau dux Hieus dux Hielom dux Core hii duces Oolibama filiae Ana uxoris Esau Gen. 36:18
- filii Rahel uxoris Iacob Ioseph et Beniamin Gen. 46:19
- turpitudinem uxoris patris tui non discoperies turpitudo enim patris tui est Lev. 18:8
- turpitudinem filiae uxoris patris tui quam peperit patri tuo et est soror tua non revelabis Lev. 18:11
- turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis quia turpitudo fratris tui est Lev. 18:16
- turpitudinem uxoris tuae et filiae eius non revelabis filiam filii eius et filiam filiae illius non sumes ut reveles ignominiam eius quia caro illius sunt et talis coitus incestus est Lev. 18:17
- sororem uxoris tuae in pelicatum illius non accipies nec revelabis turpitudinem eius adhuc illa vivente Lev. 18:18
- Sisara autem fugiens pervenit ad tentorium Iahel uxoris Aber Cinei erat enim pax inter Iabin regem Asor et domum Aber Cinei Judg. 4:17
- quam cum esset ingressus arripuit gladium et cadaver uxoris cum ossibus suis in duodecim partes ac frusta concidens misit in omnes terminos Israhel Judg. 19:29
- et nomen uxoris Saul Ahinoem filia Ahimaas et nomina principum militiae eius Abner filius Ner patruelis Saul 1 Ki. 14:50
- nomen autem viri illius erat Nabal et nomen uxoris eius Abigail eratque mulier illa prudentissima et speciosa porro vir eius durus et pessimus et malitiosus erat autem de genere Chaleb 1 Ki. 25:3
- et invenit Adad gratiam coram Pharao valde in tantum ut daret ei uxorem sororem uxoris suae germanam Tafnes reginae 3 Ki. 11:19
- porro de Syria egressi fuerant latrunculi et captivam duxerant de terra Israhel puellam parvulam quae erat in obsequio uxoris Naaman 4 Ki. 5:2
- nomen vero uxoris Abisur Abiail quae peperit Ahobban et Molid 1 Par. 2:29
- et filii uxoris Odaiae sororis Naham patris Ceila Garmi et Esthamo qui fuit de Machathi 1 Par. 4:19
- in Gabaon autem habitaverunt Abigabaon et nomen uxoris eius Maacha 1 Par. 8:29
- in Gabaon autem commorati sunt pater Gabaon Iaihel et nomen uxoris eius Maacha 1 Par. 9:35
- ingressa est etiam post septem dies Sarra uxor filii eius et omnes familiae et pecora sana et cameli et pecunia multa uxoris sed et alia pecunia quam receperat a Gabelo Tob. 11:18
- memores estote uxoris Loth Lk. 17:32
- oportet ergo episcopum inreprehensibilem esse unius uxoris virum sobrium prudentem ornatum hospitalem doctorem 1 Tim. 3:2
- diacones sint unius uxoris viri qui filiis suis bene praesunt et suis domibus 1 Tim. 3:12
- si quis sine crimine est unius uxoris vir filios habens fideles non in accusatione luxuriae aut non subditos Tit. 1:6