Haller's Concordance: ACCEDE
- dixitque Isaac accede huc ut tangam te fili mi et probem utrum tu sis filius meus Esau an non Gen. 27:21
- dixit ad eum accede ad me et da mihi osculum fili mi Gen. 27:26
- dixit et ad Aaron accede ad altare et immola pro peccato tuo offer holocaustum et deprecare pro te et pro populo cumque mactaveris hostiam populi ora pro eo sicut praecepit Dominus Lev. 9:7
- tu magis accede et audi cuncta quae dixerit Dominus Deus noster tibi loquerisque ad nos et nos audientes faciemus ea Dt. 5:27
- dixitque Rafahel ad Tobiam adubi introieris domum tuam statim adora Dominum Deum tuum et gratias agens ei accede ad patrem tuum et osculare eum Tob. 11:7
- Accede igitur, et tange sceptrum. Esther 15:14
- accede ad animam meam redime eam propter inimicos meos libera me Ps. 69:18
- quasi is qui arat et seminat accede ad illam et sustine bonos fructus illius Sir. 6:19
- in omni animo tuo accede ad illam et in omni virtute tua serva vias eius Sir. 6:27
- ergo accede prior et fac iussum regis sicut fecerunt omnes gentes et viri Iuda et qui remanserunt in Hierusalem et eris tu et filii tui inter amicos regis et amplificatus argento et auro et muneribus multis 1 Ma. 2:18
- dixit autem Spiritus Philippo accede et adiunge te ad currum istum Acts 8:29