Haller's Concordance: VADENS
- perrexitque Abram vadens et ultra progrediens ad meridiem Gen. 12:9
- ecce autem in Ephraim orta seditio est nam transeuntes contra aquilonem dixerunt ad Iepthae quare vadens ad pugnam contra filios Ammon vocare nos noluisti ut pergeremus tecum igitur incendimus domum tuam Judg. 12:1
- olim in Israhel sic loquebatur unusquisque vadens consulere Deum venite et eamus ad videntem qui enim propheta dicitur hodie vocabatur olim videns 1 Ki. 9:9
- contristatus itaque rex ascendit cenaculum portae et flevit et sic loquebatur vadens fili mi Absalom fili mi Absalom quis mihi tribuat ut ego moriar pro te Absalom fili mi fili mi 2 Ki. 18:33
- quae surrexit et fecit iuxta verbum hominis Dei et vadens cum domo sua peregrinata est in terra Philisthim diebus multis 4 Ki. 8:2
- igitur speculator qui stabat super turrem Hiezrahel vidit globum Hieu venientis et ait video ego globum dixitque Ioram tolle currum et mitte in occursum eorum et dicat vadens rectene sunt omnia 4 Ki. 9:17
- proficiebatque David vadens et crescens et Dominus exercituum erat cum eo 1 Par. 11:9
- sed recordatus est quia caro essent spiritus vadens et non revertens Ps. 78:39
- sicut avis ad alia transvolans et passer quolibet vadens sic maledictum frustra prolatum in quempiam superveniet Pr. 26:2
- qui excogitat vias illius in suo corde et in absconsis illius intellegens vadens post illam quasi vestigator et in viis illius consistens Sir. 14:23
- in tempore illo locutus est Dominus in manu Isaiae filii Amos dicens vade et solve saccum de lumbis tuis et calciamenta tua tolle de pedibus tuis et fecit sic vadens nudus et disculciatus Isa. 20:2
- adtendi et auscultavi nemo quod bonum est loquitur nullus est qui agat paenitentiam super peccato suo dicens quid feci omnes conversi sunt ad cursum suum quasi equus impetu vadens in proelio Jer. 8:6
- et dixit ad me fili hominis quodcumque inveneris comede comede volumen istud et vadens loquere ad filios Israhel Ezec. 3:1
- vadens revertar ad locum meum donec deficiatis et quaeratis faciem meam Osee 5:15
- illa vadens nuntiavit his qui cum eo fuerant lugentibus et flentibus Mk. 16:10
- et respondit ad me et dixit: vadens congrega populum et dices ad eos, ut non te quaerant diebus quadraginta. 4 Esd. 14:23