Haller's Concordance: VADIS
- dixit ad eam Agar ancilla Sarai unde venis et quo vadis quae respondit a facie Sarai dominae meae ego fugio Gen. 16:8
- et praecepit priori dicens si obvium habueris Esau fratrem meum et interrogaverit te cuius es et quo vadis et cuius sunt ista quae sequeris Gen. 32:17
- elevatisque oculis vidit senex sedentem hominem cum sarcinulis suis in platea civitatis et dixit ad eum unde venis et quo vadis Judg. 19:17
- qui ait illi quam ob causam vadis ad eum hodie non sunt kalendae neque sabbatum quae respondit vale 4 Ki. 4:23
- factum est autem cum descenderet montem circa ortum diei occurrerunt ei exploratores Assyriorum et tenuerunt illam dicentes unde venis aut quo vadis Jud. 10:11
- et dixi quo tu vadis et dixit ad me ut metiar Hierusalem et videam quanta sit latitudo eius et quanta longitudo eius Zach. 2:2
- cum autem vadis cum adversario tuo ad principem in via da operam liberari ab illo ne forte trahat te apud iudicem et iudex tradat te exactori et exactor mittat te in carcerem Lk. 12:58
- dicunt ei discipuli rabbi nunc quaerebant te Iudaei lapidare et iterum vadis illuc Jn. 11:8
- dicit ei Simon Petrus Domine quo vadis respondit Iesus quo ego vado non potes me modo sequi sequeris autem postea Jn. 13:36
- dicit ei Thomas Domine nescimus quo vadis et quomodo possumus viam scire Jn. 14:5
- haec autem vobis ab initio non dixi quia vobiscum eram at nunc vado ad eum qui me misit et nemo ex vobis interrogat me quo vadis Jn. 16:5