Haller's Concordance: VADO
- interrogatus est ab eo unde venis qui respondit Levita sum de Bethleem Iuda et vado ut habitem ubi potuero et utile mihi esse perspexero Judg. 17:9
- dixit ergo Iesus adhuc modicum tempus vobiscum sum et vado ad eum qui misit me Jn. 7:33
- respondit Iesus et dixit eis et si ego testimonium perhibeo de me ipso verum est testimonium meum quia scio unde veni et quo vado vos autem nescitis unde venio aut quo vado Jn. 8:14
- dixit ergo iterum eis Iesus ego vado et quaeretis me et in peccato vestro moriemini quo ego vado vos non potestis venire Jn. 8:21
- dicebant ergo Iudaei numquid interficiet semet ipsum quia dicit quo ego vado vos non potestis venire Jn. 8:22
- haec ait et post hoc dicit eis Lazarus amicus noster dormit sed vado ut a somno exsuscitem eum Jn. 11:11
- filioli adhuc modicum vobiscum sum quaeretis me et sicut dixi Iudaeis quo ego vado vos non potestis venire et vobis dico modo Jn. 13:33
- dicit ei Simon Petrus Domine quo vadis respondit Iesus quo ego vado non potes me modo sequi sequeris autem postea Jn. 13:36
- in domo Patris mei mansiones multae sunt si quo minus dixissem vobis quia vado parare vobis locum Jn. 14:2
- et quo ego vado scitis et viam scitis Jn. 14:4
- amen amen dico vobis qui credit in me opera quae ego facio et ipse faciet et maiora horum faciet quia ego ad Patrem vado Jn. 14:12
- audistis quia ego dixi vobis vado et venio ad vos si diligeretis me gauderetis utique quia vado ad Patrem quia Pater maior me est Jn. 14:28
- haec autem vobis ab initio non dixi quia vobiscum eram at nunc vado ad eum qui me misit et nemo ex vobis interrogat me quo vadis Jn. 16:5
- de iustitia vero quia ad Patrem vado et iam non videbitis me Jn. 16:10
- modicum et iam non videbitis me et iterum modicum et videbitis me quia vado ad Patrem Jn. 16:16
- dixerunt ergo ex discipulis eius ad invicem quid est hoc quod dicit nobis modicum et non videbitis me et iterum modicum et videbitis me et quia vado ad Patrem Jn. 16:17
- exivi a Patre et veni in mundum iterum relinquo mundum et vado ad Patrem Jn. 16:28
- dicit eis Simon Petrus vado piscari dicunt ei venimus et nos tecum et exierunt et ascenderunt in navem et illa nocte nihil prendiderunt Jn. 21:3
- et nunc ecce alligatus ego Spiritu vado in Hierusalem quae in ea eventura sint mihi ignorans Acts 20:22