Haller's Concordance: AUFERENT
- cras igitur hac eadem hora mittam servos meos ad te et scrutabuntur domum tuam et domum servorum tuorum et omne quod eis placuerit ponent in manibus suis et auferent 3 Ki. 20:6
- subito morientur et in media nocte turbabuntur populi et pertransibunt et auferent violentum absque manu Job 34:20
- quid est quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa numquid carnes sanctae auferent a te malitias tuas in quibus gloriata es Jer. 11:15
- a vestimento eorum auferent sacerdotes et vestiunt uxores suas et filios suos Bar. 6:32
- aurum et argentum et vestimentum quod operti sunt auferent illis et abibunt nec sibi auxilium ferunt Bar. 6:57
- et ingredientur illuc et auferent omnes offensiones cunctasque abominationes eius de illa Ezec. 11:18
- et dabo te in manus eorum et destruent lupanar tuum et demolientur prostibulum tuum et denudabunt te vestimentis tuis et auferent vasa decoris tui et derelinquent te nudam plenamque ignominia Ezec. 16:39
- et descendent de sedibus suis omnes principes maris et auferent exuvias suas et vestimenta sua varia abicient et induentur stupore in terra sedebunt et adtoniti super repentino casu tuo admirabuntur Ezec. 26:16
- Et brachia ex eo stabunt, et polluent sanctuarium fortitudinis, et auferent iuge sacrificium: et dabunt abominationem in desolationem. Dan. 11:31