Haller's Concordance: VALDE
- viditque Deus cuncta quae fecit et erant valde bona et factum est vespere et mane dies sextus Gen. 1:31
- erat autem dives valde in possessione argenti et auri Gen. 13:2
- super Ismahel quoque exaudivi te ecce benedicam ei et augebo et multiplicabo eum valde duodecim duces generabit et faciam illum in gentem magnam Gen. 17:20
- statimque de nocte consurgens Abimelech vocavit omnes servos suos et locutus est universa verba haec in auribus eorum timueruntque omnes viri valde Gen. 20:8
- et Dominus benedixit domino meo valde magnificatusque est et dedit ei oves et boves argentum et aurum servos et ancillas camelos et asinos Gen. 24:35
- in tantum ut ipse Abimelech diceret ad Isaac recede a nobis quoniam potentior nostri factus es valde Gen. 26:16
- et vestibus Esau valde bonis quas apud se habebat domi induit eum Gen. 27:15
- timuit Iacob valde et perterritus divisit populum qui secum erat greges quoque et oves et boves et camelos in duas turmas Gen. 32:7
- erue me de manu fratris mei de manu Esau quia valde eum timeo ne forte veniens percutiat matrem cum filiis Gen. 32:11
- ecce filii eius veniebant de agro auditoque quod acciderat irati sunt valde eo quod foedam rem esset operatus in Israhel et violata filia Iacob rem inlicitam perpetrasset Gen. 34:7
- nec distulit adulescens quin statim quod petebatur expleret amabat enim puellam valde et ipse erat inclitus in omni domo patris sui Gen. 34:19
- divites enim erant valde et simul habitare non poterant nec sustinebat eos terra peregrinationis eorum prae multitudine gregum Gen. 36:7
- his auditis dominus et nimium credulus verbis coniugis iratus est valde Gen. 39:19
- ecce manus mea erit super agros tuos et super equos et asinos et camelos et boves et oves pestis valde gravis Ex. 9:3
- dabit autem Dominus gratiam populo coram Aegyptiis fuitque Moses vir magnus valde in terra Aegypti coram servis Pharao et omni populo Ex. 11:3
- cumque adpropinquasset Pharao levantes filii Israhel oculos viderunt Aegyptios post se et timuerunt valde clamaveruntque ad Dominum Ex. 14:10
- cumque adpropinquasset ad castra vidit vitulum et choros iratusque valde proiecit de manu tabulas et confregit eas ad radices montis Ex. 32:19
- audivit ergo Moses flentem populum per familias singulos per ostia tentorii sui iratusque est furor Domini valde sed et Mosi intoleranda res visa est Num. 11:10
- et ad omnem multitudinem filiorum Israhel locuti sunt terram quam circuivimus valde bona est Num. 14:7
- iratusque Moses valde ait ad Dominum ne respicias sacrificia eorum tu scis quod ne asellum quidem umquam acceperim ab eis nec adflixerim quempiam eorum Num. 16:15
- sic facies cunctis civitatibus quae a te procul valde sunt et non sunt de his urbibus quas in possessionem accepturus es Dt. 20:15
- homo delicatus in te et luxuriosus valde invidebit fratri suo et uxori quae cubat in sinu suo Dt. 28:54
- sed iuxta te est sermo valde in ore tuo et in corde tuo ut facias illum Dt. 30:14
- confortare igitur et esto robustus valde ut custodias et facias omnem legem quam praecepit tibi Moses servus meus ne declines ab ea ad dextram vel ad sinistram ut intellegas cuncta quae agis Josu. 1:7
- vidi enim inter spolia pallium coccineum valde bonum et ducentos siclos argenti regulamque auream quinquaginta siclorum et concupiscens abstuli et abscondi in terra contra medium tabernaculi mei argentumque fossa humo operui Josu. 7:21
- responderunt de terra longinqua valde venerunt servi tui in nomine Domini Dei tui audivimus enim famam potentiae eius cuncta quae fecit in Aegypto Josu. 9:9
- vocavit Gabaonitas Iosue et dixit eis cur nos decipere fraude voluistis ut diceretis procul valde habitamus a vobis cum in medio nostri sitis Josu. 9:22
- qui responderunt nuntiatum est nobis servis tuis quae promisisset Dominus Deus tuus Mosi servo suo ut traderet vobis omnem terram et disperderet cunctos habitatores eius timuimus igitur valde et providimus animabus nostris vestro terrore conpulsi et hoc consilium inivimus Josu. 9:24
- timuit valde urbs enim magna erat Gabaon et una regalium civitatum et maior oppido Ahi omnesque bellatores eius fortissimi Josu. 10:2
- dixit ad eam da mihi obsecro paululum aquae quia valde sitio quae aperuit utrem lactis et dedit ei bibere et operuit illum Judg. 4:19
- et oppressi sunt valde ab eis feceruntque sibi antra et speluncas in montibus et munitissima ad repugnandum loca Judg. 6:2
- humiliatusque est Israhel valde in conspectu Madian Judg. 6:6
- dixitque ad viros Soccoth date obsecro panes populo qui mecum est quia valde defecerunt ut possimus persequi Zebee et Salmana reges Madian Judg. 8:5
- Zebul enim princeps civitatis auditis sermonibus Gaal filii Obed iratus est valde Judg. 9:30
- quod cum audissent qui habitabant in turre Sycimorum ingressi sunt fanum dei sui Berith ubi foedus cum eo pepigerant et ex eo locus nomen acceperat qui erat valde munitus Judg. 9:46
- sitiensque valde clamavit ad Dominum et ait tu dedisti in manu servi tui salutem hanc maximam atque victoriam et en siti morior incidamque in manus incircumcisorum Judg. 15:18
- surgite et ascendamus ad eos vidimus enim terram valde opulentam et uberem nolite neglegere nolite cessare eamus et possideamus eam nullus erit labor Judg. 18:9
- universusque Israhel valde doluit et egit paenitudinem super interfectione unius tribus ex Israhel Judg. 21:15
- quibus ait ne vocetis me Noemi id est pulchram sed vocate me Mara hoc est amaram quia valde me amaritudine replevit Omnipotens Ruth 1:20
- Heli autem erat senex valde et audivit omnia quae faciebant filii sui universo Israheli et quomodo dormiebant cum mulieribus quae observabant ad ostium tabernaculi 1 Ki. 2:22
- fiebat enim pavor mortis in singulis urbibus et gravissima valde manus Dei viri quoque qui mortui non fuerant percutiebantur in secretiori parte natium et ascendebat ululatus uniuscuiusque civitatis in caelum 1 Ki. 5:12
- omnes autem Israhelitae cum vidissent virum fugerunt a facie eius timentes eum valde 1 Ki. 17:24
- locutus est autem Saul ad Ionathan filium suum et ad omnes servos suos ut occiderent David porro Ionathan filius Saul diligebat David valde 1 Ki. 19:1
- locutus est ergo Ionathan de David bona ad Saul patrem suum dixitque ad eum ne pecces rex in servum tuum David quia non peccavit tibi et opera eius bona sunt tibi valde 1 Ki. 19:4
- posuit autem David sermones istos in corde suo et extimuit valde a facie Achis regis Geth 1 Ki. 21:12
- ingressa est itaque mulier ad Saul et ait conturbatus enim erat valde dixitque ad eum ecce oboedivit ancilla tua voci tuae et posui animam meam in manu mea et audivi sermones tuos quos locutus es ad me 1 Ki. 28:21
- et contristatus est David valde volebat enim eum populus lapidare quia amara erat anima uniuscuiusque viri super filiis suis et filiabus confortatus est autem David in Domino Deo suo 1 Ki. 30:6
- quod cum nuntiatum esset David misit in occursum eorum erant enim viri confusi turpiter valde et mandavit eis David manete Hiericho donec crescat barba vestra et tunc revertimini 2 Ki. 10:5
- dum haec agerentur accidit ut surgeret David de stratu suo post meridiem et deambularet in solario domus regiae viditque mulierem se lavantem ex adverso super solarium suum erat autem mulier pulchra valde 2 Ki. 11:2
- dives habebat oves et boves plurimos valde 2 Ki. 12:2
- et tulit diadema regis eorum de capite eius pondo auri talentum habens gemmas pretiosissimas et inpositum est super caput David sed et praedam civitatis asportavit multam valde 2 Ki. 12:30
- et deperiret eam valde ita ut aegrotaret propter amorem eius quia cum esset virgo difficile ei videbatur ut quippiam inhoneste ageret cum ea 2 Ki. 13:2
- erat autem Amnonis amicus nomine Ionadab filius Semaa fratris David vir prudens valde 2 Ki. 13:3
- cum autem audisset rex David verba haec contristatus est valde 2 Ki. 13:21
- erat autem Berzellai Galaadites senex valde id est octogenarius et ipse praebuit alimenta regi cum moraretur in Castris fuit quippe vir dives nimis 2 Ki. 19:32
- percussit autem cor David eum postquam numeratus est populus et dixit David ad Dominum peccavi valde in hoc facto sed precor Domine ut transferas iniquitatem servi tui quia stulte egi nimis 2 Ki. 24:10
- nec corripuit eum pater suus aliquando dicens quare hoc fecisti erat autem et ipse pulcher valde secundus natu post Absalom 3 Ki. 1:6
- cum ergo audisset Hiram verba Salomonis laetatus est valde et ait benedictus Dominus hodie qui dedit David filium sapientissimum super populum hunc plurimum 3 Ki. 5:7
- et duo ostia de lignis olivarum et scalpsit in eis picturam cherubin et palmarum species et anaglyfa valde prominentia et texit ea auro et operuit tam cherubin quam palmas et cetera auro 3 Ki. 6:32
- et scalpsit cherubin et palmas et celaturas valde eminentes operuitque omnia lamminis aureis opere quadro ad regulam 3 Ki. 6:35
- et invenit Adad gratiam coram Pharao valde in tantum ut daret ei uxorem sororem uxoris suae germanam Tafnes reginae 3 Ki. 11:19
- vocavitque Ahab Abdiam dispensatorem domus suae Abdias autem timebat Dominum valde 3 Ki. 18:3
- inveneruntque pascuas uberes et valde bonas et terram latissimam et quietam et fertilem in qua ante habitaverunt de stirpe Ham 1 Par. 4:40
- Chonenias autem princeps Levitarum prophetiae praeerat ad praecinendam melodiam erat quippe valde sapiens 1 Par. 15:22
- fecit ergo Salomon sollemnitatem in tempore illo septem diebus et omnis Israhel cum eo ecclesia magna valde ab introitu Emath usque ad torrentem Aegypti 2 Par. 7:8
- iratusque Asa adversus videntem iussit eum mitti in nervum valde quippe super hoc fuerat indignatus et interfecit de populo in tempore illo plurimos 2 Par. 16:10
- fuit autem Ezechias dives et inclitus valde et thesauros sibi plurimos congregavit argenti auri et lapidis pretiosi aromatum et armorum universi generis et vasorum magni pretii 2 Par. 32:27
- qui postquam coangustatus est oravit Dominum Deum suum et egit paenitentiam valde coram Deo patrum suorum 2 Par. 33:12
- dixitque mihi rex quare vultus tuus tristis cum te aegrotum non videam non est hoc frustra sed malum nescio quid in corde tuo est et timui valde ac nimis 2 Esd. 2:2
- factum est autem cum audisset Sanaballat quod aedificaremus murum iratus est valde et motus nimis subsannavit Iudaeos 2 Esd. 4:1
- parabatur autem mihi per dies singulos bos unus arietes sex electi exceptis volatilibus et inter dies decem vina diversa et alia multa tribuebam insuper et annonas ducatus mei non quaesivi valde enim erat adtenuatus populus 2 Esd. 5:18
- et malum mihi visum est valde et proieci vasa domus Tobiae foras de gazofilacio 2 Esd. 13:8
- tunc audientes haec filii Israhel qui habitabant in terra Iudaeae timuerunt valde a facie eius Jud. 4:1
- et erat haec in eo omnibus famosissima quoniam timebat Dominum valde nec erat qui loqueretur de illa verbum malum Jud. 8:8
- quod cum audissent principes virtutis Assyriorum sciderunt omnes vestimenta sua et intolerabilis timor et tremor cecidit super eos et turbati sunt animi eorum valde Jud. 14:17
- reliqui autem qui erant in Bethulia ingressi sunt castra Assyriorum et praedam quam fugientes Assyrii reliquerant abstulerunt et honestati sunt valde Jud. 15:7
- ut introducerent reginam Vasthi coram rege, posito super caput eius diademate, ut ostenderet cunctis populis et principibus pulchritudinem illius: erat enim pulchra valde. Esther 1:11
- Evoluto autem tempore per ordinem, instabat dies, quo Esther filia Abihail fratris Mardochaei, quam sibi adoptaverat in filiam, deberet intrare ad regem. Quae non quaesivit muliebrem cultum, sed quaecumque voluit Egeus eunuchus custos virginum, haec ei ad ornatum dedit. Erat enim formosa valde, et incredibili pulchritudine, omnium oculis gratiosa et amabilis videbatur. Esther 2:15
- Quod cum audisset Aman, et experimento probasset quod Mardochaeus non flecteret sibi genu, nec se adoraret, iratus est valde, Esther 3:5
- Valde enim mirabilis es domine, et facies tua plena est gratiarum. Esther 15:17
- Egressus est itaque illo die Aman laetus et alacer. Cumque vidisset Mardochaeum sedentem ante fores palatii, et non solum non assurrexisse sibi, sed nec motum quidem de loco sessionis suae, indignatus est valde: Esther 5:9
- nunc enim non infert furorem suum nec ulciscitur scelus valde Job 35:15
- et anima mea turbata est valde et tu Domine usquequo Ps. 6:3
- humilia valde spiritum tuum quoniam vindicta carnis impii ignis et vermes Sir. 7:19
- tres species odivit anima mea et adgravor valde animae illorum Sir. 25:3
- opera Domini universa bona valde Sir. 39:21
- vide arcum et benedic qui fecit illum valde speciosus est in splendore suo Sir. 43:12
- invocavit Altissimum potentem in obpugnando inimicos undique et audivit illum magnus et sanctus Deus in saxis grandinis virtutis valde fortis Sir. 46:6
- valde averterunt illos a terra sua Sir. 47:30
- audivimus superbiam Moab superbus est valde superbia eius et arrogantia eius et indignatio eius plus quam fortitudo eius Isa. 16:6
- iratus sum super populum meum contaminavi hereditatem meam et dedi eos in manu tua non posuisti eis misericordias super senem adgravasti iugum tuum valde Isa. 47:6
- ecce intelleget servus meus exaltabitur et elevabitur et sublimis erit valde Isa. 52:13
- et dixit Dominus ad me quid tu vides Hieremia et dixi ficus ficus bonas bonas valde et malas malas valde quae comedi non possunt eo quod sint malae Jer. 24:3
- audivimus superbiam Moab superbus est valde sublimitatem eius et arrogantiam et superbiam et altitudinem cordis illius Jer. 48:29
- et dixit ad me iniquitas domus Israhel et Iuda magna est nimis valde et repleta est terra sanguinibus et civitas repleta est aversione dixerunt enim dereliquit Dominus terram et Dominus non videt Ezec. 9:9
- et circumduxit me per ea in gyro erant autem multa valde super faciem campi siccaque vehementer Ezec. 37:2
- et prophetavi sicut praeceperat mihi et ingressus est in ea spiritus et vixerunt steteruntque super pedes suos exercitus grandis nimis valde Ezec. 37:10
- Erat autem Ioakim dives valde, et erat ei pomarium vicinum domui suae: et ad ipsum confluebant Iudaei, eo quod esset honorabilior omnium. Dan. 13:4
- Post hoc volui diligenter discere de bestia quarta, quae erat dissimilis valde ab omnibus, et terribilis nimis: dentes et ungues eius ferrei: comedebat, et comminuebat, et reliqua pedibus suis conculcabat: Dan. 7:19
- et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui quia multa sunt nimis castra eius quia fortia et facientia verbum eius magnus enim dies Domini et terribilis valde et quis sustinebit eum Joel 2:11
- ecce parvulum te dedi in gentibus contemptibilis tu es valde Abd. 1:2
- ascendit qui dispergat coram te qui custodit obsidionem contemplare viam conforta lumbos robora virtutem valde Nah. 2:1
- Emath quoque in terminis eius et Tyrus et Sidon adsumpserunt quippe sibi sapientiam valde Zach. 9:2
- et stabunt pedes eius in die illa super montem Olivarum qui est contra Hierusalem ad orientem et scindetur mons Olivarum ex media parte sui ad orientem et occidentem praerupto grandi valde et separabitur medium montis ad aquilonem et medium eius ad meridiem Zach. 14:4
- et facta est ira magna super populum valde 1 Ma. 1:67
- et scidit Matthathias et filii eius vestimenta sua et operuerunt se ciliciis et planxerunt valde 1 Ma. 2:14
- et cognovit Matthathias et amici eius et luctum habuerunt super eos valde 1 Ma. 2:39
- ut audivit autem Antiochus sermones istos iratus est animo et misit et congregavit exercitum universi regni sui castra fortia valde 1 Ma. 3:27
- consternatus erat animo valde et cogitavit ire in Persidem et accipere tributa regionum et congregare argentum multum 1 Ma. 3:31
- et audierunt mercatores regionum nomen eorum et acceperunt argentum et aurum multum valde et pueros et venerunt in castra ut acciperent filios Israhel in servos et additi sunt ad eos exercitus Syriae et terrae alienigenarum 1 Ma. 3:41
- quibus illi conspectis timuerunt valde aspicientes simul et Iudam et exercitum in campo paratum ad proelium 1 Ma. 4:21
- et facta est laetitia in populo magna valde et aversum est obprobrium gentium 1 Ma. 4:58
- et factum est ut audierunt gentes in circuitu quia aedificatum est altare et sancta sicut prius et iratae sunt valde 1 Ma. 5:1
- et congregavit Iudas universos Israhelitas qui erant in Galaditiden a minimo usque ad maximum et uxores eorum et natos et exercitum magnum valde ut venirent in terram Iudae 1 Ma. 5:45
- et venerunt usque Efron et haec civitas magna in ingressu posita munita valde et non erat declinare ab ea dextra vel sinistra sed per mediam iter erat 1 Ma. 5:46
- et viri Iuda magnificati sunt valde in conspectu omnis Israhel et gentium omnium ubi audiebatur nomen eorum 1 Ma. 5:63
- templumque in ea locuples valde et illic velamina aurea et loricae et scuta quae reliquit Alexander Philippi rex Macedo qui regnavit primus in Graecia 1 Ma. 6:2
- et factum est ut audivit rex sermones istos expavit et commotus est valde et decidit in lectum et incidit in languorem prae tristitia quia non est factum sicut cogitabat 1 Ma. 6:8
- et commovebantur omnes inhabitantes a voce multitudinis eorum et incessu turbae et conlisionis armorum erat enim exercitus magnus valde et fortis 1 Ma. 6:41
- et laetatus est populus valde et egerunt diem illam in laetitia magna 1 Ma. 7:48
- locos qui longe erant valde ab eis et reges qui supervenerant illis ab extremis terrae contriverunt et percusserunt eos plaga magna ceteri autem dant eis tributum omnibus annis 1 Ma. 8:4
- et Antiochum magnum regem Asiae qui eis pugnam intulerat habens centum viginti elefantos et exercitum magnum valde contritum ab eis 1 Ma. 8:6
- quibus vero vellent auxilio esse ut regnarent regnabant et exaltati sunt valde 1 Ma. 8:13
- et abierunt Romam viam multam valde et introierunt curiam et dixerunt 1 Ma. 8:19
- et viderunt multitudinem exercitus quia multi sunt et timuerunt valde et multi subtraxerunt se de castris et non remanserunt ex eis nisi octingenti viri 1 Ma. 9:6
- et cetera verba Iudae bellorum et virtutum quas fecit non sunt descripta multa enim erant valde 1 Ma. 9:22
- in diebus illis facta est fames magna valde et tradidit se Bacchidi omnis regio eorum cum ipsis 1 Ma. 9:24
- et pugnaverunt contra Bacchidem et contritus est ab eis et adflixerunt eum valde quoniam consilium eius et congressus eius erat inanis 1 Ma. 9:68
- et audivit Demetrius rex et congregavit exercitum valde copiosum et exivit obviam illi in proelium 1 Ma. 10:2
- ut audivit autem Ionathas et populus sermones istos non crediderunt eis nec receperunt eos quia recordati sunt malitiae magnae quam fecerat in Israhel et tribulaverat eos valde 1 Ma. 10:46
- et audivit Alexander rex et contristatus est valde et reversus est Antiochiam 1 Ma. 10:68
- et mentitus est omnia quaecumque dixit et alienavit se ab Ionathan et non retribuit ei secundum beneficia quae sibi tribuerat et vexabat eum valde 1 Ma. 11:53
- illi autem venerunt omnes cum pace in terram Iuda et planxerunt Ionathan et eos qui cum eo fuerant valde et luxit Israhel luctu magno 1 Ma. 12:52
- et paravit Tryfon omnem equitatum ut veniret illa nocte erat autem nix valde multa et non venit in Galaditin 1 Ma. 13:22
- qui autem erant in arce Hierusalem prohibebantur egredi et ingredi in regionem et emere ac vendere et esurierunt valde et multi ex eis fame perierunt 1 Ma. 13:49
- et auditum est Romae quia defunctus est Ionathas et usque in Sparta et contristati sunt valde 1 Ma. 14:16
- quaedam vero esse Hircani Tobiae viri valde eminentis in his quae detulerat impius Simon universa autem argenti talenta quadringenta esse et auri ducenta 2 Ma. 3:11
- quidam autem cum confugissent in duas turres valde munitas omnem adparatum ad repugnandum habentes 2 Ma. 10:18
- exhortati itaque Iudae sermonibus bonis valde de quibus extolli possit impetus et animi iuvenum confortari statuerunt dimicare et confligere fortiter ut virtus de negotiis iudicaret eo quod civitas et sancta et templum periclitaretur 2 Ma. 15:17
- videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde Mt. 2:10
- tunc Herodes videns quoniam inlusus esset a magis iratus est valde et mittens occidit omnes pueros qui erant in Bethleem et in omnibus finibus eius a bimatu et infra secundum tempus quod exquisierat a magis Mt. 2:16
- iterum adsumit eum diabolus in montem excelsum valde et ostendit ei omnia regna mundi et gloriam eorum Mt. 4:8
- et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam et timuerunt valde Mt. 17:6
- videntes autem conservi eius quae fiebant contristati sunt valde et venerunt et narraverunt domino suo omnia quae facta erant Mt. 18:31
- auditis autem his discipuli mirabantur valde dicentes quis ergo poterit salvus esse Mt. 19:25
- et contristati valde coeperunt singuli dicere numquid ego sum Domine Mt. 26:22
- centurio autem et qui cum eo erant custodientes Iesum viso terraemotu et his quae fiebant timuerunt valde dicentes vere Dei Filius erat iste Mt. 27:54
- et diluculo valde surgens egressus abiit in desertum locum ibique orabat Mk. 1:35
- et valde mane una sabbatorum veniunt ad monumentum orto iam sole Mk. 16:2
- et respicientes vident revolutum lapidem erat quippe magnus valde Mk. 16:4
- his ille auditis contristatus est quia dives erat valde Lk. 18:23
- Herodes autem viso Iesu gavisus est valde erat enim cupiens ex multo tempore videre eum eo quod audiret multa de illo et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri Lk. 23:8
- una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum portantes quae paraverant aromata Lk. 24:1
- et verbum Dei crescebat et multiplicabatur numerus discipulorum in Hierusalem valde multa etiam turba sacerdotum oboediebat fidei Acts 6:7
- quem et tu devita valde enim restitit verbis nostris 2 Tim. 4:15
- gavisus sum valde quoniam inveni de filiis tuis ambulantes in veritate sicut mandatum accepimus a Patre 2 Jn. 1:4
- gavisus sum valde venientibus fratribus et testimonium perhibentibus veritati tuae sicut tu in veritate ambulas 3 Jn. 1:3
- et dixit rex pueris suis: amovete me a proelio; infirmatus sum enim valde. et statim amoverunt eum pueri ipsius de acie. 3 Esd. 1:30
- et cum adorando confiteretur Ezras flens humi prostratus ante templum, congregati sunt ante eum ex Hierusalem turba magna valde, viri et mulieres et iuvenes et iuvenculae. fletus enim erat magnus in ipsa multitudine. 3 Esd. 8:92
- et ventilatus est spiritus meus valde, et coepi loqui ad Altissimum verba timorata, 4 Esd. 3:3
- et evigilavi, et corpus meum horruit valde, et anima mea laboravit ut deficeret. 4 Esd. 5:14
- et factum est post dies septem, et iterum cogitationes cordis mei molestae erant mihi valde. 4 Esd. 5:21
- dixit ad me: valde in excessu mentis factus es in Israhel; aut plus dilexisti eum super eum qui fecit eum: non, domine, sed dol torquent enim me renes mei per omnem horam quaerentem adprehendere semitam Altissimi et investigare partem iudicii eius. 4 Esd. 5:34
- inflammabatur enim spiritus meus valde et anima mea anxiabatur. 4 Esd. 6:37
- lapides electos si habueris paucos valde, ad numerum eorum conpones eos tibi, plumbum autem et fictile abundat. 4 Esd. 7:52
- et iudex, si non ignoverit his qui creati sunt verbo eius et deleverit multitudinem contemptionum, non fortassis derelinquentur innumerabilem multitudinem nisi pauci valde. 4 Esd. 7:139
- Et vidi et peperci eis vix valde, et salvavi mihi acinum de botru et plantationem de tribu multa. 4 Esd. 9:21
- et cum loquor haec in corde meo, et respexi oculis meis et vidi mulierem in dextera parte, et ecce haec lugebat et plorabat cum voce magna, et animo dolebat valde, et vestimenta eius discisa et cinis super caput eius. 4 Esd. 9:38
- dimitte me, dominus meus, ut defleam me et adiciam dolorem, quoniam valde amara sum animo et humiliata sum valde. 4 Esd. 9:41
- et factum est post triginta annos, exaudivit me Deus ancillae tuae et pervidit humilitatem meam et adtendit tribulationi meae et dedit mihi filium. et iucundata sum super eum valde ego et vir meus et omnes cives mei, et honorificabamus valde Fortem. 4 Esd. 9:45
- et factum est cum loquebar ad eam, et ecce facies eius fulgebat valde subito, et species coruscus fiebat visus eius, ut etiam paverem valde ad eam, et cogitarem quid esset hoc. 4 Esd. 10:25
- vidit rectam viam tuam quoniam sine intermissione contristabaris pro populo tuo et valde lugebas propter Sion. 4 Esd. 10:39
- et vidi et ecce ipsa non apparescebant, et omne corpus aquilae incendebatur, et expavescebat terra valde. et ego a multo excessu mentis et a magno timore vigilavi, et dixi spiritui meo: 4 Esd. 12:3
- ecce adhuc fatigatus sum animo et spiritu meo invalidus sum valde, et nec modica est in me virtus a multo timore quem expavi nocte hac. 4 Esd. 12:5
- et post haec vidi, et ecce omnes, qui congregati sunt ad eum ut expugnarent eum, timebant valde, tamen audebant pugnare. 4 Esd. 13:8
- ecce nubs ab oriente et a septentrione usque ad meridianum, et facies illorum horrida valde, plena irae et procellae. 4 Esd. 15:34
- quomodo zelatur fornicaria mulierem idoneam et bonam valde, 4 Esd. 16:50