Haller's Concordance: VALIDE
- tam valide ut capulus ferrum sequeretur in vulnere ac pinguissimo adipe stringeretur nec eduxit gladium sed ita ut percusserat reliquit in corpore statimque per secreta naturae alvi stercora proruperunt Judg. 3:22
- sinistram manum misit ad clavum et dexteram ad fabrorum malleos percussitque Sisaram quaerens in capite vulneri locum et tempus valide perforans Judg. 5:26
- ingressusque est omnis populus terrae templum Baal et destruxerunt aras eius et imagines contriverunt valide Matthan quoque sacerdotem Baal occiderunt coram altari et posuit sacerdos custodias in domo Domini 4 Ki. 11:18
- elevasti me et quasi super ventum ponens elisisti me valide Job 30:22
- multi potentes pressi sunt valide et gloriosi traditi sunt in manus alterorum Sir. 11:6
- valide autem nobis tempestate iactatis sequenti die iactum fecerunt Acts 27:18