Haller's Concordance: AUFERENTUR
- ipsaeque urbes quae dabuntur de possessionibus filiorum Israhel ab his qui plus habent plures auferentur et qui minus pauciores singuli iuxta mensuram hereditatis suae dabunt oppida Levitis Num. 35:8
- ecce dies venient et auferentur omnia quae sunt in domo tua et quae condiderunt patres tui usque in diem hanc in Babylone non remanebit quicquam ait Dominus 4 Ki. 20:17
- qui autem reliqui fuerint auferentur ex eis morientur et non in sapientia Job 4:21
- elevati sunt ad modicum et non subsistent et humiliabuntur sicut omnia et auferentur et sicut summitates spicarum conterentur Job 24:24
- impii vero de terra perdentur et qui inique agunt auferentur ex ea Pr. 2:22
- etenim a misericordibus omnia haec auferentur et in delictis non volutabunt Sir. 23:16
- respice Sion civitatem sollemnitatis nostrae oculi tui videbunt Hierusalem habitationem opulentam tabernaculum quod nequaquam transferri poterit nec auferentur clavi eius in sempiternum et omnes funiculi eius non rumpentur Isa. 33:20
- ecce dies venient et auferentur omnia quae in domo tua sunt et quae thesaurizaverunt patres tui usque ad diem hanc in Babylonem non relinquetur quicquam dicit Dominus Isa. 39:6