Haller's Concordance: VALLES
- ut valles nemorosae ut horti iuxta fluvios inrigui ut tabernacula quae fixit Dominus quasi cedri propter aquas Num. 24:6
- dixit ergo Ahab ad Abdiam vade in terram ad universos fontes aquarum et in cunctas valles si forte invenire possimus herbam et salvare equos et mulos et non penitus iumenta intereant 3 Ki. 18:5
- venit Assur ex montibus ab aquilone in multitudine fortitudinis suae cuius multitudo obturavit torrentes et equi eorum cooperuerunt valles Jud. 16:5
- vestientur agnis greges et valles plenae erunt frumento coaequabuntur et canent Ps. 65:13
- iudicabit in gentibus implebit valles percutiet caput in terra multa Ps. 110:6
- et erunt electae valles tuae plenae quadrigarum et equites ponent sedes suas in porta Isa. 22:7
- et inrigabo terram pedore sanguinis tui super montes et valles implebuntur ex te Ezec. 32:6
- et consumentur montes subtus eum et valles scindentur sicut cera a facie ignis sicut aquae quae decurrunt in praeceps Mic. 1:4