Haller's Concordance: VANA
- non usurpabis nomen Domini Dei tui frustra quia non erit inpunitus qui super re vana nomen eius adsumpserit Dt. 5:11
- et nolite declinare post vana quae non proderunt vobis neque eruent vos quia vana sunt 1 Ki. 12:21
- non vos ergo decipiat Ezechias nec vana persuasione deludat neque credatis ei si enim nullus potuit deus cunctarum gentium atque regnorum liberare populum suum de manu mea et de manu patrum meorum consequenter nec Deus vester poterit eruere vos de hac manu 2 Par. 32:15
- ad haec uxor eius irata respondit manifeste vana facta est spes tua et elemosynae tuae modo paruerunt Tob. 2:22
- ecce vos omnes nostis et quid sine causa vana loquimini Job 27:12
- et si venerit ut visitet vana loquetur cor eius congregabit iniquitatem sibi et egrediens foras detrahet Ps. 41:6
- da nobis auxilium in tribulatione vana est enim salus ab homine Ps. 60:11
- da nobis auxilium in tribulatione vana est enim salus ab homine Ps. 108:12
- sin fallax gratia et vana est pulchritudo mulier timens Dominum ipsa laudabitur Pr. 31:30
- aufer iram a corde tuo et amove malitiam a carne tua adulescentia enim et voluptas vana sunt Eccl. 11:10
- homo acharis quasi fabula vana in ore indisciplinatorum adsidua erit Sir. 20:21
- vana spes et mendacium insensato viro et somnia extollunt inprudentes Sir. 34:1
- ecce omnes iniusti et vana opera eorum ventus et inane simulacra eorum Isa. 41:29
- speculatores eius caeci omnes nescierunt universi canes muti non valentes latrare videntes vana dormientes et amantes somnia Isa. 56:10
- vana sunt et opus risu dignum in tempore visitationis suae peribunt Jer. 10:15
- vana sunt opera et risu digna in tempore visitationis suae peribunt Jer. 51:18
- vident vana et divinant mendacium dicentes ait Dominus cum Dominus non miserit eos et perseveraverunt confirmare sermonem Ezec. 13:6
- propterea haec dicit Dominus Deus quia locuti estis vana et vidistis mendacium ideo ecce ego ad vos ait Dominus Deus Ezec. 13:8
- et erit manus mea super prophetas qui vident vana et divinant mendacium in concilio populi mei non erunt et in scriptura domus Israhel non scribentur nec in terra Israhel ingredientur et scietis quia ego Dominus Deus Ezec. 13:9
- propterea vana non videbitis et divinationes non divinabitis amplius et eruam populum meum de manu vestra et scietis quoniam ego Dominus Ezec. 13:23
- cum tibi viderentur vana et divinarentur mendacia ut dareris super colla vulneratorum impiorum quorum venit dies in tempore iniquitatis praefinita Ezec. 21:29
- prophetae autem eius liniebant eos absque temperamento videntes vana et divinantes eis mendacium dicentes haec dicit Dominus Deus cum Dominus non sit locutus Ezec. 22:28
- quod si Christus non resurrexit vana est fides vestra adhuc enim estis in peccatis vestris 1 Cor. 15:17
- si quis autem putat se religiosum esse non refrenans linguam suam sed seducens cor suum huius vana est religio Jas. 1:26
- scientes quod non corruptibilibus argento vel auro redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis 1 Pet. 1:18
- et noli festinare in prioribus temporibus cogitare vana, ut non properes a novissimis temporibus. 4 Esd. 6:34
- si ergo non ingredientes ingressi fuerint qui vivunt angusta et vana haec, non poterunt recipere quae sunt reposita. 4 Esd. 7:14