Haller's Concordance: VANITATES
- et abiecerunt legitima eius et pactum quod pepigit cum patribus eorum et testificationes quibus contestatus est eos secutique sunt vanitates et vane egerunt et secuti sunt gentes quae erant per circuitum eorum super quibus praeceperat Dominus eis ut non facerent sicut et illae faciebant 4 Ki. 17:15
- odisti custodientes vanitates frustra ego autem in Domino confisus sum Ps. 31:6
- ubi multa sunt somnia plurimae vanitates et sermones innumeri tu vero Deum time Eccl. 5:7
- non est qui invocet iustitiam neque est qui iudicet vere sed confidunt in nihili et loquuntur vanitates conceperunt laborem et pepererunt iniquitatem Isa. 59:4
- qui custodiunt vanitates frustra misericordiam suam derelinquunt Jonas 2:8